BCCCAP00000000000000000000580
(2'1) P. MELCIIIOR A POBLADURA '138 S. 1W ax i m u s in senn. de Assumptione: Virgo gloriosa fuit in utero matris sanctificata ab omni contagione originalis culpae (55); - B e da in lwm. sup. Mis.sus est: Spiritus Sanctus superveniens in Virginem mentem eius ab omni vitiorum sorde sanctificavit (5G). Respondeo quod sicut mundum et sanctum solet nominari non solum illud quod cum antea fuerit immundum et pollutum, postea fit mundum et sanctum; sed et id quod absolute est mundum et sanctum, etiam si prius immundum numquam fuerit, ita etiam vere dici potest mundari et sanctificari, seu mundum et sanctum fieri, id quod abso– lute fit mundum et sanctum, etiam si antea immundum non fuerit. Quo sensu etiam Christus dicitur sanctificatus a Patre, et Angeli di– cuntur mundati. Sic intelligendae sunt auctoritates illae, quibus di– citur beata Virgo mundata et sanctificata a macula ve! peccato, non quod infuit, sed quod naturaliter infuisset, nisi fuisset praeservata. Ad huius classis testimonia possunt reduci quaedaro alia, quae indicant beatam Virginem fuisse subiectam peccato in communi lo– quendo. Et haec ista sunt: D. A u g u s ti n u s lib. 2 ele peccat. merit. et rerniss.: Solus ille horno factus manens Deus peccaturo nullum umquam habuit, nec surop– sit carnem peccati, quamvis de materna carne peccati (57). (Et hic est locus - ut arbitrar - quem tu requirebas in 7º tomo D. Augusti– ni). - Idem lib. 5 contra Julíanum c. 9: Sine dubio caro Christi non est caro peccati, sed similis carni peccati (58). Quid vetat, ut intelliga– mus, nisi, ea excepta, omnes reliquaro huroanam carnero esse peccati? [f. 221r] Respondeo. Fatemur carnem Christi non fuisse carnero peccati, et carnem alioruro et beatae Virginis fuisse carnero peccati; non taroen per haec fateri cogimur in ipso primo instante creationis animae beatissimae Virginis non fuisse illi gratiam infusam, qua pec– cati originalis maculae omnis omnino aditus praecluderetur. Non nem– pe est ídem in rigore habere carnem peccati et habere peccatum ori– ginale, quia peccatum originale formaliter est in anima, vel in toto composito; caro autem, etiam ante infusionem animae rationalis, po– test dici caro peccati, eo modo quo caro est capax peccati originalis, utpote initiative et velut instrumentaliter, quatenus per illam carneam (54) REMIGIUS ANTISSIODORENSIS, Enarrationes in Psalmos: PL 131, col. 154-158. At in commentario Psalm. 2 relata sententia non legitur. (55) Inter sermones dubios Maximi Taurinensis (t 466) duo, scil. 11 et 12, in– scribuntur De Assumptione (cf. PL 57, col. 865-868), qui potius agunt de Annuntia– tione seu Nativitate beatae Virginis. Ibi autem, col. 865, nonnisi haec sententia le– gitur: «Mirabatur partus insignia, quae nulla noverat virgo contagia». (56) S. BEDA, Homiliac genuinae, lib.1, hom.1: PL 94, col. 12: «Superveniens in virginem Spiritus Sanctus duobus modis in ea divinae suae potentiae efficaciam ostendit; quia et mentem illius adeo, quantum humana fragilitas patitur, ah omni vitiorum sarde sanctificavit». (57) S. AUGUSTINUS, De peccatorurn meritis et remissione, lib. 2, cap. 24, n. 38: PL 44, col. 174. (58) S. AUGUSTINUS, Contra Julianmn, lib. 5, cap. 15: PL 44, col. 813.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz