BCCCAP00000000000000000000580

435 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (21) probat contra Pelagianos, qui dicebant homines non contrahere pec– catum originale per propagationem ab Adam, sed per imitationem. Unde in lib. ele natura et gratia, cap. 42 et 4,1, aperte declarat se non magnopere voluisse contenden, contra Pelagianos, quod de facto nullus horno fuerit sine peccato, sed illud in primis omnes homines, qui ordi– naria via ab Adamo descendunt, generari et nasci obnoxios peccatis, neque ab illis liberari nisi per Christi Redemptoris gratiam (40). Quod quidem et in beata Virgine concedimus habere locum, quantum nempe erat ex vi suae conceptionis necessario contraxisset peccatum origina– le, nisi per gratiam prac~servantem fuisset liberata. Illud autem E u s e b i i E mi s sen i non recte citatur. Ipse nem– pe ait: A peccati originalis nPxu nemo per se lilwr extitit, nec ipsa Genitrix Redemptoris (41). Ca i et a n u s (42) autem ornisit particu– lam illam 'per se'; cum qua sensus est, quod solus Christus per se immunis fuit a peccato originali; beata autem Virgo non per se, sed per gratiam Christi fuit immunis. Unde haec auctoritas rninime nodum facit pro nobis, quia non negat fuisse immunern absolute, sed fuisse immunem per se a peccato originali. Sicut Ca i et a n u s non recte citat D. A u g u s ti n u m super Psal. 34 dicentem: Adam mortuus est propter peccatum; Maria ex Adam mortua est propter peccatum; caro autem Domini ex Maria mor– tua est propter ddenda peccata. Sic citat Ca i et a n u s (43). At vero D. A u g u s ti n u s ait beatam Virginem mortuam fuisse propter pec– catum Adae. Addit illarn particulam «Adae», quam Caietanus subte– cuit ( !). Unde D. A u g u s ti ni sensus est beatam Virginem fuisse mortuam non propter peecatum proprium, sieut eeteri homines, sed propter peccatum Adae, quod nos fatemur, quia penalitates, quae fue– runt in beata Virgine ad exercitium et meritum, fuerunt propter pec– catum Adae, quod ipsa natura esset contractura; unde lieet a peccato fuerit praeservata propter honorem Domini, tamen a poenis, quae illam culpam consequebantur, non fuit praeservata. 4 º Item non recte citatur a Caietano D. A m b ros i u s super Psal.118: Venit Dorninus Jesus et in carne, quae peccato in Matre (40) «Veniamus interius ad causam, quam in hac duntaxat quaestione ve! solam vel pene solam cum istis habemus. Sicut enim ipse dicit: 'ad quod id non agitur ut quaeretur utrum fuerint, vel sint aliqui homines in hac vita sine peccato, sed utrum esse potuerint, sive possint'; ita ego etiamsi fuisse ve! esse consentiam, nullo ta– men modo potuisse vel posse confirmo, nisi iustificatos gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum». S. AUGUSTINUS, De natura et gratia, cap. 44, n. 51: PL 44, col. 272. (41) Vide supra, nota 32. (42) Cf. Tractatiis de Conccptione, fol. lOlra. (43) Cf. ibid., fol.lOOv: S. AUGUSTINUS, Enarrat. in Psalm.34: PL 36, col.335: «Etenim ut celerius dicam, Maria ex Adam mortua propter peccatum, Adam mor– tuus propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua est propter delenda peccata». Verumtamen editores aliquas lectiones variantes codicum referunt, inter guas haec habetur: «Maria ex Adam mortua propter peccatum Adae».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz