BCCCAP00000000000000000000580
433 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (19) [f. 219v] En igitur quod ex Scriptura nullum ducitur testimonium, nec evidens nec satis probabile contra immaculatam Virginis concep– tionem. Ergo saltem ex hoc capite non est neganda; imo si aliunde sit sufficiens ratio, erit asserenda. Atque adeo non est cur ipse, a!ioqui devotissimus beatae Virginis, timeas hunc illi honor~m cum tota fere Ecclesia ascribere. Accedamus nunc ad secundum caput difficultatis, nempe ad autho– ritates Patrum et Sanctorum, in quibus faciunt maximam vim Ca i e– t a n u s (27) et alii. [Pars II : Ue auctoritatibus J. Omnes igitur authoritates, quae ab adversariis a<lducuntur, ad tres classPs re<luci possunt; ve! nempe asserunt in rommuni solum Christum fuisse exceptum a pecrato originali, nullumque alium hominem prae– ter ipsum; ve! dicunt beat:1111 Virginem fuisse rnundatam, purificatam, sanctificatam ab omni peccato; vel tandem in speciali et in individuo pronunciant beatam Virginem fuisse conceptam in pecrato originali. a. - [A u e to r i t a t es p r i m a e el as s is]. Authoritates primae classis hae sunt: D. A m b ros i u s, a te citato, in lib. 2 in Lucam: solus nempe per omnia ex natis de faemina Sanctus Dominus Jesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non sentit (28); - D. A u g u s ti n u s, scrm. 3 de Tempore: solus nempe sine pecrato est natus, quem sine virili com– plexu non concupiscentia carnis, sed obedientia genuit mentis (29); - et idem A u g u s t in u s lib. ele ficle all Petrum c. 26: Firmissime tene, et nullatenus dubites, onmem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur cum peccato originali nasci (30), etc.; - et in lib. ele peccato orig. saepe inculcat omnes Adae posteros, solo Christo excepto, concipi cum peccato originali, quod quidem diffuse probat contra Pelagianorum errorem c:n); - E u s e b i u s E mi s sen us , horn. 2 ele Natali Dornin.: A peccati originalis nexu nullus immunis exi– stit, nec ipsa Genitrix Redemptoris (32). (27) Ad demonstrandum probabilem esse sententiam quae tenet beatam Virgi– nem l\Iariam esse a peccato origínali mundatam, Caietanus (cf. op. cit., cap. 4, fol. l00ss) afi'ert quindecim auctoritates. (28) S. AMBR0SIUS, Expos. in Lucam, lib. 2, n. 54; PL 15, col. 1654. (29) Sermo 3 de Tempore in veteri S. Augustini sermonum ordine est sermo 137 in novo ordine (PL 39, col. 2015ss); sed verba ab auctore allata hoc loco non le– guntur. S. Doctor ea scripsit in opere De peccatoru,n meritis et remissionc, lib. 1, cap. 29: «Solus peccato natus est, quem sine virili complexu, non concupiscentia carnis, sed obedientia mentís virgo concepit». Ita in PL 44, col. 142. (30) s. FULGENTIUS RUSPENSIS, De fide ad Petrurn (inter opera s. Augustini): PL 65, col. 701. (31) S. AUGUSTINUS, De gratia Christi et de pcccato originali: PL 44, col. 385ss. (32) «A peccati enim veteris nexu per se non est immunis nec ipsa Genitrix Re– demptoris». Cf. EusEBII EMISENI, Homiliae, Lutetiae Parisiorum 1547, f. 5v.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz