BCCCAP00000000000000000000580

431 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (17) sententiam prae se ferre videntur; sed iam inter theologos tam discussa .et enervata sunt, ut nullam amplius difficultatem habeant. Et maxime quia C o n c i I i u m T r i d en t i n u m, sess. 5, declarat non com– prehendi beatam Virginem in suo generali decreto de peccato origi– nali (15); et tamen in illo decreto eas ipsas D. Pauli et alias Scripturae ,authoritates adduxerat. Ergo consequenter Concilium declarat et dat facultatem declarandi Beatam Virginem non comprehendi sub illis ge– neralibus locutionibus sacrae Scripturae, quia Concilium definit id quod censet in Scriptura doceri. Itaque Si x tus quartus in extravag. Grave nirnis (16) mulctat excommunicationis sententia eo ipso incur– rendae eum qui dixerit esse contra fidem alterutram opinionum de Con– ceptione beatae Virginis. Ergo neque est contra Scripturam, quod beata Virgo sit concepta sine peccato originali; neque per consequens negatur hoc in ullis Scripturae authoritatibus. [f.219r] 3. - Respondemus igitur primo in communi ad illas et alias authoritates Scripturae, quae possent afferri, concedendo quod per il– las probatur omnes homines de lege communi et naturaliter, sen quan– tum est ex natura et modo ordinario conceptionis humanae, esse subiec– tum peccato originali propter peccatum Adae. Et sic omnis horno, quan– tum est in se, est debitar et subiectus illi, nisi quis divinitus excipia– tur per particulare gratiae privilegium, quod non temere praetendatur, sed per sufficientia fundamenta et probabiles rationes, sicut est in pro– posito. Et quod haec interpretatio horum locorum sit bona et necessario admittenda, et ab adversariis probatur, quia alias affirmarent nostram sententiam de Immaculata Conceptione esse haereticam, scilicet contra Scripturam. Et si hoc affirmarent, dicerent contra decreta Pontificum et contra concilium Tridentinum. Praeterea quia necesse est et adver– sarios interpretari eodem modo, scilicet salvo privilegio, multas alias generales Scripturas, quibus significatur omnes Adae posteros actua– liter peccare, cum tamen contrarium constet et ab omnibus orthodoxis concedatur de beata Virgine. Eiusmodi autem Scripturae sunt illae: Eccl. 7: Non est hamo iustus in tcrra, qui f aciat bonmn, et non pec– cet (17). Quem locum declarat D. T h o mas super Epist. ad Rmn. 3 eodem prorsus modo quo nos declaramus illa de peccato originali, di– cens: Nullus est iustus in se ipso, sed ex se quilibet est peccator, ex (15) En verba decreti diei 17 maii an. 1546, sess. V: « Declarat tamen haec ipsa Synodus, non esse suae intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, b,,atam et immaculatam Virginem ;\Iariam Dei genitricem; sed observancias esse constitutiones fel. rec. Sixti papae IV sub poenis in eiusdem consti– tutionibus contentis ». Cf. Canoncs et decreta conc. Tridcntini, ed. cit., p. 15. (16) Textus authenticus const. Grnvc nimis ( 4 sept. 1483) critice editur Ch. SE– RICOLI, O.F.M., Immaculata B.!11. -Virginis Conccptio iuxta Xysti 11' constitutiones, Sebenici-Romae 1945, p. 156-158. Cf. ibid., p. 40ss. (17) Eccl. 7, 21.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz