BCCCAP00000000000000000000580

(lG) P. MELCHIOR A POBLADURA 430 Sed demus quod illa connexio posset admitti, nempe Filium esse missum in similitudinem carnis peccati et adhuc de peccato. Cur, quae– so, illud de peccato ad Mariam Virginem immediate cogeremur referre? Nonne salvaretur contextus, si diceremus Christum sumpsisse carnem de peccato, quia eamdem sumpsit de eadem massa et natura, in qua peccatum erat, nempe de Adam, de David ceterisque peccatoribus, Matre autem immaculata penitus existente? At vero male sonaret, si diceremus Christum esse missum de peccato, et si prius dicatur in similitudinem carnis peccati; quia illud de peccato referreretur ad Christum, quasi eius caro nedum esset similis carni peccatrici; sed et de peccato et de concupiscentia concepta. Vel si ad Virginem referatur, in sensu a te allato, scilicet de Matre peccatrice, acerbius sonaret, et maiorem illi iniuriam ascriberet, quam de peccato originali. Siquidem cum ibi Paulus loquatur non de passiva conceptione Virginis, sed de conceptione activa et de incarnatione Christi in Virgine, si tune illam quis nominaret peccatricem, nonne videretur asserere interfuisse pec– catum aliquod in ipsamet conceptione et incarnatione Christi, seu ip– sam Virginem concepisse carnem Christi de peccato et de concupi– scentia? Nonne D. P a u 1u s tribuisset haereticis manifestam occa– sionem erroris? Reiiciantur igitur illa connexio et expositio. 2. - Ad confirmationem autem tuam, quod alias participium illud 'mittens' non esset ad propositum et redderetur oratio imperfecta, respondeo quod facillime ab his angustiis liberamur et verum sensum percipimus, si hunc hebraismum esse dicamus, et participium 'mittens' positum esse pro verbo 'misit'. Frequenter nempe hebraei utuntur par– ticipio pro verbo. Ac si diceret: Misit Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum. Habemus autem huius locutionis et hebraismi exempla multa. Rom. 5 dictum est: non solum sed etiarn gloriamur (10). Graece autem habetur participium 'gloriantes'. Et Rom. 3: iustificati gratis per gra– tiam ipsius (11), id est, 'iustificamur'. Act. 25: Ego enirn comperi·nihil dignum marte (12). Graece habetur 'comperiens'. Et alia sexcenta huius– modi testimonia. Igitur si locus hic D. Pauli tantum tibi negotium facessit, ut per illud non audeas tribuere beatae Virgini hanc dignita– tem et immunitatem a pecrato originali, frustra times, ubi nullus est timor. Alia vero loca D. Pauli, quae obiter tetigisti, utpote Rorn. 3 et 5: Omnes in Adam peccaverunt (13); et 2 Cor. 5: Si unus pro omnibus rnortims est, ergo omncs mortui sunt (14), maiorem vim contra nostram (10) Rom. 5, 8. (11) Rom. 8, 24. (12) Act. 25, 25. (13) Rom. 3, 23: Omnes cnim pecca1,crunt. Rom. 5, 12: Et ita in omnes homines 1nors pertransiit in qua omnes peccai•crunt, (14) 2 Cor. 5, 14.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz