BCCCAP00000000000000000000580
427 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (13) questus est de acrimonia, qua utitur, et de quibusdam assertis minus feliciter expositis. Suspicamur eum, etiam post huius trac– tationis lectionem, in eadem opinione perstitisse. Adversaria, seu ut aiunt minuta harum litterarum adservatur in eodem cod. Barb. lat. 1043, fol. 1161 1 , earnque in appendice quoque edimus. Apologia non solum ideo in lucem profertur, quia emolumen– tum affert litteraturae theologicae aetatis post-tridentinae; sed etiam quia aliam utilitatem pro dogmatis historia continet. Si– quidem hoc documento edocti sumus professorem Bernardinum a Nuceria operam adhibuisse discipulorum theologorum ad hunc parvurn tractatum scribendum. Ideoque specimen habemus ma– gisterii Ordinis, quandoquidem professores, principiis scholae franciscanae inhaerentes, futuros concionatores doctrina de im– maculata beatissimae Virginis conceptione serio studio imbue– bant, quam deinde qua concionibus qua pietatis exercitiis fideli populo ubique traderent; et sic consensum fidelium conserva– bant atque propagabant, usquedum «pia sententia» infallibili Ec– clesiae magisterio veritas dogrnatica firmiter ab ornnibus tenenda o.eclarata est. 4. - D e t e x t 1t s e d i t i o n e . Codex scriptus est materialiter a discipulis Bernardini a Nuceria. Iam diximus scripturam esse claram et uniforrnem et .absque rasuris. Verborum compendia seu breviationes paucae .sunt et facilis interpretationis, quae in singula elementa resol– vuntur. Tractatus nullum habet titulum, sed apprime respondet nomen Apologicte, quod in responso Joannis Roa adhibetur. Textus nullam habet divisionem, sed destinatarius in mar– gine codicis eas divisiones apposuit, quas ipsi conservavimus in– ter uncos inclusas. Est insuper animadvertendum quod saepe idem J oannes Roa testimonia allata ad conceptionem immaculatam de– monstrandam distinxit his verbis in margine additis: f ere, clare, et praeterea numeris arabicis ordinem eorum significavit. Ii nu– meri conservati sunt; non autem verba, quia non semper facile est determinare ad quod testimonium sese referant. Ipsi textum fideliter exscripsimus. Deinde singulos locos in– speximus et in animadversionibus ad editiones, quas hodie com– muniter viri docti manu versantur, lectorem remittimus, additis, quoties opportunum visum est, quibusdam notitiis bibliographicis, quae quandoque textus maioris momenti exactiori modo exhi– bent. Pariter textus sacrae Scripturae complevimus. Igitur sciat qui legit, omnes animadversiones in imis paginis nos addidisse,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz