BCCCAP00000000000000000000580
(12) P. MELCHIOR A POBLADURA 426 tur. Animadvertendum tamen est auctoris conclusiones inde de– ductas aliquando temperandas esse, siquidem ille mox concludit adversarios textus mutilos vel adulteratos referre, non conside– rans quod iidem forsitan alias adhibebant textuum editiones, quod saltem aliquando factum esse comprobatur, uti ex nostris animad– versionibus patebit. Quum auctor cognitione linguarum hebrai– cae et graecae polleret, nihil mirum si textus in his linguis exa– ratos immediate perscrutatus est, et quandoque etiam graece. transcripsit. Auctor adversariorum argumenta libenti animo con– tra ipsos retorquet. Uti virum theologum decet, Bernardinus scienter et optime 1·ationes theologicas pertractat; earum vim non exaggerat, sed tamen aequa lance perpendit. Expositio doctrinalis potissimum nititur argumentis, quae in schola scotista supremam vim habent, praesertim quae ex notione perfectissimi redemptoris ac media– toris desumuntur. Praeterea minime negligitur patefacere argu– menta, quibus sanctitas beatissimae Virginis demonstratur ab his qui eiusdem conceptionem immaculatam reiiciunt, vel nihil pro– bare (quod esset absurdum asserere), vel a fortiori exemptionem ab omni originalis culpae labe secum ferre. Id, secundum auctoris sententiam, palam fit in principiis et doctrina Doctoris Angelici, quam fuse ac penitus examinat. Etsi obiter principia mariologica cum primaria tum secundaria afferuntur; plurimum quidem auc– tor immoratur in exploranda vi et etlicacia maternitatis divinae; sed alia quoque principia, nempe eminentiae, singularitatis, con– venientiae et analogiae seu similitudinis cum Christo in medium profert. Praeter has rationes theologicas obiter vel funditus exposi– tas, digna quoque sunt quae memorentur ea quae de consensu fidelium significantur ad veritates fidei statuendas et proponen– das, Ex qua potissimum ratione auctor concludit sibi persuasum esse aliquando fore ut supremum magisterium ecclesiasticum hanc veritatem de immaculata Virginis conceptione uti dogma fidei declararet. Et non absque ingenii acumine hoc singulare pri– vilegium ad Assumptionem Deiparae reffert, ut inde concludat quod sicut haec mariana praerogativa in sacra scriptura non con– tinetur, et tamen ab Ecclesia proponitur fidelibus ut omnino te– nenda; parí modo de fide tenenda declarari potest immunitas Virginis ab omni originali culpa ex communi totius Ecclesiae consensu. Res tamen aliter contigit, et dogma Conceptionis Im– maculatae praecessit dogmati Assumptionis in coelum. Joannes Roa Davila, postquam A_pologiae textum attente consideravit, Bernardino mentem suam aperuit et cum eo con-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz