BCCCAP00000000000000000000580

423 APOLOGIA PRO Il\IMACULATA CONCEPTIONE {9) gusti an. 1617 latum, prohibens quominus in actis publicis pía sententia oppugnaretur, sed etiam antequam die 2°1 maii an. 1622 Gregorius XV novo decreto adderet nedum in privatis disquisi– tionibus licitum esse asserere beatam Virginem conceptam esse in peccato originali (19). Ceterum, ut diximus, Apologfo die 26 maii an. 1619 ab auctore subscripta est. Itaque huiusmodi traetatus coram proponit statum quaestio– nis, lites et controversias ineunte saec. XVII, quaeque fere ante saeculum denuo exortae erant, quum Thomas De Vio Caietanus celebri quodam opusculo Summum Pontificem Leonem X interro– gantem dehortatus erat ad definitionem dogmatis devenire (20). Verum quidem est quod, ex quo concilium Tridentinum solemni– ter declaravit die 17 maii an. 15,16 nullatenus beatam Virginem l\:Iariam comprehendi in decreto universali de peccato originali, «pía sententia» magis ac magis apud viros doctos instaurabatur et propagabatur; sed neque omnes neque praecipuae adversario-: rum diflicultates amotae erant. Porro hi acriter impugnabant consectaria positiva, quae fautores piae sententiae, decreto Tri– dentino innixi, haurire atque proponere contendebant. Fautoribus enirn privilegii iam non satis erat veritatem ut theologice certam exponere, sed propugnare audebant eain esse certarn certitudi– ne fidei, atque fas esse hoc authentice ab Ecclesia declarari. De hoc acriter disputabatur in universitate studiorurn Parisiensi an. 1574-75, occasione rnagisterii Joannis 1\/Ialdonati, S.J. (21), et iterum an. 1617 curn Hispaniarurn rex Philippus III a Surnrno Pontífice enixe postulabat ut ex cathedra veritas definiretur; qua occasione S. Robertus Bellarminus declaravit posse quidem definiri piam sententiam ab ornnibus amplectendam esse, sed non posse pronuntiari contrariarn opinionem haereticam esse (22), deerant enim, secundum hunc sanctum doctorem, in fontibus revelationis elementa, quae ad eiusmodi veritates definiendas, requiruntur. Infra videbimus huic disceptationi Apologia1n emo– lumentum afferre. (19) Cf. Bullarium Romaniirn XII, Augustae Taurinorum 1867, p. 396s. 688s. (20) Cf. THOMAS DE VIO CAIETANUS, O.P., Tractatus de conceptione beatae Ma– riae Virginis ad Leonem decimum Pont. Max. in quinque capita divisus, in Opuscula 01nnia in tres distincta tontos, Venetiis 1593, fol. 99r-102v. Cf. A. HoFFMANN, O.P., Das Gutachten Cajetanus: 'De conceptu B. Mariae Virginis ad Leonem decimw,n P.M.', in Preiburger Zeitsch. filr Phil. und Theol. 1(1954), p.179-199. (21) Cf. XAV. l\f. LE BACHELET, S.J., Immaculée Conception, in Dict. Théol. Cath. VII/1, col. 1150s. (22) Cf. XAv. M. LE BACHELET, S.J., Ven. Servi Dei Roberti Card. Bellarmini de Immaculata B.V.M. Conceptione Votum, Parisiis 1905.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz