BCCCAP00000000000000000000580

(8) P. MELCHIOR A POBLADURA 422 Ad nos quod attinet, addere libet « affectissimum sancti Ordinis Capuccinorum et amicissimum sui (Bernardini) magistri, sanctae memoriae Fr. J oannis de Arimino » se profiteri (17). Quisnam autem fuerit ille Joannes Ariminensis in provincia Umbriae pro– fessor, omnino statuere non potuimus. Siquidem in Necrologio huius monasticae provinciae nullus religiosus sodalis huius nomi– nis memoratur. In N ecrologio autem provinciae Bononiensis ad diem 2 aprilis recolitur «P. Joannes de Arimino, ex perillustri familia Diotallevi, concionator et lector», qui an. 1610 Romae mortem oppetiit ( 18). Inter utrumque virum, nimirum J oannem Roa et Bernardi– num Nucerinum, frequens erat sermo de scientiae disquisitioni– bus, quae tune virorum doctorum animos agitabant, v.gr. de vexata quaestione De Au.riliis. Cum autem quadam die inter ipsos de immaculata Virginis conceptione ageretur, in contrarias abie– runt sententias. Bernardinus quidem, scholae franciscanae princi– piis fervide adhaerens atque sui Ordinis traditionem studiose per– sequens, «piam sententiam» omni contentione propugnabat. Alter vero, Dei Genitricis alioquin addictissimus servus, contrariam opi– nionem acriter tuebatur, atque ut negotium penitius ambo perscru– tarentur, praecipuas difficultates et argumenta scripto tradidit, quae sive ob rerum copiam sive ob temporis defectum oretenus perfecte evolvere non potuerant. Contigit autem quod Bernardi– nus mense aprili an. 1619 comitiis provincialibus interfuit, ideo– que ab urbe discessit; sed cum die 28 eiusdem mensis in mune– re professoris theologiae confirmatus esset, Tiphernum rediens, clarissimo amico responsum dedit sat amplum, quod manu disci– pulorum exarari fecit. Epístola haec, die 26 maii an. 1619 e coe– nobio capuccino Tipherni Tiberini data, est veluti parvus tracta– tus de Immaculata Conceptione, atque veram apologiam huius sin– gularis privilegii mariani constituit. De authenticitate Apologiae nullum adesse potest dubium ;. praeterquam quod enim ab ipso auctore subscripta est, Joannes Roa, cuí dicata est, in 1·esponso, quod edimus, opus claris verbis. Bernardino Nucerino adiicit. De tempore autem compositionis omnino constat. In fol. 217 codicis J oannes Roa, probabiliter ad conscientiam placandam, lec– tores monet disputationem hanc locum habuisse mense maio. an. 1619; utique post decretum Sanctissimus a Paulo V die 31 au- (17) Vide infra, p. 473. (18) Cf. AUGUSTINUS A FUSINIAN0-HUMILIS A CAMUGNANO, O.F.M.Cap., Necro-. logium Fratrum Min. Capuccinorum provinciae Bononiensis, Bononiae 1949, p. 121.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz