BCCCAP00000000000000000000579

9 cialibus die 17 maii an. 1805, quibus praefuit Nicolaus a Bustillo, electus est primus definitor, quo munere fungebatur, quum ad altiora vocatus est. Adserere igitur possumus percontationes ab administro re– gio Sedi Apostolicae oblatas veritati esse conformes; praeterea ar– bitramur alia testimonia nec petita neque examinata fuisse. Tem– pus urgebat. Legatus hispanus supplicem libellum diei 15 septem– bris card. Secretario porrexit eumque n1onuit negotium, nulla in– terposita mora, quam citius exsolvendum esse"ª. Et reapse, men– se vix elapso, sequens promulgabatur apostolicum breve"·1. PIUS PP. VII Ad futurarn rei mernoriam. Quurn nuper Nobis expositurn fuerit Franciscum a Calanda Ex– Provincialern Aragonensem, quern per Litteras nostras Apostolicas in forma Brevis datas die decima quinta martii currentis anni, quarurn initiurn est lnter caetera in Fratrurn Ordinis Minorum Sancti Francisci Capuccinorum nuncupatorurn Vicarium Genera– lem pro Hispaniis constitueramus et deputaveramus ad forrnarn aliarum Apostolicarum Litterarum die decima quinta maii superio– ris anni datarum incipiPntium Inter gmvissi1naB curas, e vivis excessisse, electio autem eiusmodi facta fuisset a Nobis pro prima illa vice propterea quod cogitaverirnus electiones Generalium, Vica– riorum Generalium, aliorurnque infra eos Maiorum Superiorum at– tentis temporum circumstantiis haud fieri posse tune ea ratione, quae in dictis Nostris Apostolicis Litteris die decima quinta maii superioris anni datis praescripta est; nunc vero oporteat alium Maiorern Superiorem eiusdem Ordinis in Hispaniis loco defuncti constituere; Nos igitur animo recolentes rnortem praedicti Franci– sci a Calanda Vicarii Generalis a Nobis, ut petitur, Ordinis Cap– puccinorum in Hispaniis constituti contigisse antequam plenae exe– cutioni mandari potuerint ea quae supradictis Litteris Nostris die decima quinta maii datis constituta sunt, simulque considerantes tam modicum exiguumque tempus ab electione Nostra eiusdem Francisci a Calanda in Vicarium Generalem Cappuccinorum in Hispaniis existentium ad ipsius obitum intercessisse, ut ipsa elec– tio, quoad effectum, haberi pro non facta possit, nova vero quae nunc fiat a Nobis Vicarii Generalis praedicti Ordinis in Hispaniis electio considerari possit ac debeat tamquam si esset prima illa electio; quam attentis temporum circumstantiis pro prima vice fa– ciendam esse a Nobis constitueramus; idcirco ad electionem Vicarii Generalis Ordinis Cappuccinorum in Hispaniis existentium loco de– functi Francisci a Calanda veniendurn esse decrevimus. Itaque saepe dictis Litteris Nostris die decima quinta maii superioris anni datis inhaerentes, factique certiores de honestate morurn, integri– tate vitae, prudentia in rebus gerendis et administrandis, pietate, zelo, doctrina, coeterisque laudabilibus virtutum merifis, quibus 23 Arch.Embaj.Españ., Lcg.729. 2 ·' Textum excerpsimus ex Arch.Embaj.Espaii., Lcg.729. In Arch.Vat., Secreta– ria Bre~•ium, vol.4524 (mense oct.), non recensetur. Agitur de apographo et non de exemplari originali, ut asserit Basilius a Rubí (Reforma de Regulares, 132).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz