BCCCAP00000000000000000000579
8 1786 renuntiatur custos custodiae Toletanae 19 ; die 12 maii eius– dem anni iterum magisterium theologiae in coenobio de El Pardo ipsi committitur. Mense septembri an. 1794 denuo praeficitur so– dalibus oppidi Rueda, sed officium renunciavit; biennio post, a die 1 iulii an. 1796, regebat communitatem de El Pardo. Est tamen addendum quod huic religioso viro aemuli non deerant. Quum die 26 iunii an. 1798 Matritum pervenit Minister generalis Nicolaus a Bustil10 2 º, eiusdem provinciae Castellanae alumnus, ei libellus oblatus est, in quo Marianus a Bernardos de triplici accusabatur crimine: a) quod ipse partes habuerit in per– fectae vitae communis instauratione, quae causa exstiterat litium atque discordiarum in provincia; b) quod interna provinciae ne– gotia extra claustra divulgaverat; e) quod non semper recte ac sincere erga alios se gesserat. At Marianus absque cunctatione et mora responsum paravit ad veritatem enucleandam. Ad pri– mum quod attinet, aperte fatetur quod praelaudatam instauratio– nem probavit et fraternam amicamque habuit consuetudinem cum eius auctore Joanne a Zamora (cuius discipulus ipse fuerat); sed insuper negat se communitati reformatae aggregari petiisse, et quando praelati eum cum discipulis ad coenobium de El Pardo transtulerunt, omni conamine, quam qui maxirne, pacem et con– cordiam tuitum esse. Ad alterurn autern quod spectat, proclamat de asserto agi gratuito et contumelioso, quod nemo unquarn pro– babit. Ad tertium denique respondit, quod, etsi revera adiuncta et rationes ei non defuerint erga quosdam malevolentiam aliquam ostendendi, tarnen gratia Dei adiutus, semper erga omnes beni– gnum se praebuit. Ceterurn addit quod spatio 36 annorum vitae religiosae neque in visitationibus superiorum neque in capitulo culparum nec semel quidem est admonitus; neque ex parte sua contra quempiam delationem vel minimam fecit 21 • Nullum dubiurn quin defensio sincera ac firrnissima esset, siquidem cum die 24 aprilis insequentis anni 1799 Minister gene– ralis vi facultatum specialimn 22 superiores maiores provinciae Castellae nominavit, l\farianus a Bernardos secundum locum in– ter definitores obtinuit, qui insuper die 21 octobris an. 1802 fac– tus est custos custodiae Toletanae; et demum in comitiis provin- 19 Benedictus XIV ad preces superiorum Castellae brevi apostolico Apostoli– cae charitatis (24 iul. 1747) provinciam in tres custodias divisit, nimirum Matri– tensem, Toletanam et Vallisoletanam. Cf. Bullarimn Ord.Fr.Min. Capuccinorurn VII, Romae 1752, 416-418; MELCH0R DE P0BLADURA, Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, Madrid 1946, 151-153. 2 ° Constitutus est Minister generalis a Pio VI vi apostolici brevis Quarn rnulta (19 febr. 1796), praehabito consilio regís catholici, « ad idque usque tempus, quod statutis ipsius Ordinis a sancta Sede confirmatis definitum est », seu ad septennium. Cf. MELCHI0R A P0BLADURA, Historia genera/is Ord.Pr.Min. Capuccinorurn III, Romae 1951, 18; BUENAVENTURA DE CARROCERA, Nccrologio, 214-215. 21 Textus huius defensionis servatur l\Iatriti, Arch.Prov.O.P.M.Cap., cod. 33/94 (convento de El Pardo). 22 Cf. MELCHIOR A P0BLADURA, Historia genera/is Ord.Fr.Min. Capuccinormn II/1, Romae 1948, 148.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz