BCCCAP00000000000000000000579

6 munia obeunda idonei; examen vero et praesentatio candidato– rum ab administris aulae Matritensis peracta sunt, praeeunte Em– manuele Godoy, « Príncipe Pacis » vocitato, qui totum negotium assumit ad faciliorem et expeditiorem sui arcani propositi con– secutionem. Die 29 novembris an. 1804 is ad Sedem Apostolicam catalogum detulit eorum, qui ad suscipienda munera destinati erant 10 ; et testimoniis diligenter percontatis, Pius VII apostolico brevi Inter caetera die 15 martii insequentis anni 1805 Modera– tores generales constituit pro Trinitariis et l\:Iinimis, et Vicarium item generalero pro ceteris, nimirum Fratribus Praedicatoribus, Minoribus Observantibus, Carmeliticis discalceatis, sodalibus Scholarum Piarum et Capuccinis. Summus Pontifex unam pro omnibus adhibet formulam singulos singillatim nominans: Quarnobrern praedictis nostris litteris inhaerentes, factique certio– res de honestate rnorurn, integritate vitae, prudentia in rebus ge– rendis et adrninistrandis, pietate, zelo, doctrina caeterisque lauda– bilibus virtuturn rneritis, quibus cornrnendantur, quidern infrascri– ptorurn viri... motu proprio atque ex certa scientia... dilectos filios ... Franciscurn a Calanda ex-provincialern Aragonensern, in Fratrurn eiusdern Ordinis 1\1:inorurn Capuccinorurn nuncupatorurn Vicariurn similiter generalem 11 • !taque sodalibus capuccinis hispanicarum ditionum moderan– dis praeficitur Franciscus a Calanda, de quo tamen incassum pe– culiares notitias biographicas hactenus perquisivimus. Nos peni– tus latent eiusdem merita et virtutes, quae in commendatitiis lit– teris E. Godoy et in apostolico brevi innuuntur; immo neque eius nomen in catalogis, ceterum valde imperfectis, moderatorum pro– vinciae Aragoniae conversatum est1". Compertum vero habemus quod visitator apostolicus archiepiscopus Toletanus die 15 maii eidem pontificiam nominationem transmisit; atque litteris Caesar– augustae datis die 19 eiusden mensis maii Franciscus universos ministros provinciales ditionis hispanicae certiores fecit 13 • Atta– men paulo post acceptum et communicatum electionis nuntium, in civitate Caesaraugustana incerto tempore mortero oppetiit. 10 Apographon textus italici huius documenti servatur in Arch.Vat., Nunz.Spa– gna. Appendice Napoleon. 5/1 et vulgatur infra doc. l. u Textus hrevis apostolici Inter caetcra suo loco in regesto Secretariae Bre– vium non recensetur; sed iam semel et iterum in vulgus prolatus est. Cf. J.M. DI LAURO, Acta capitulorum generalium Ordinis ;1Jinimonon, Romae 1916, 446-450; E. ESTEBAN, Documentn a.[iquot illustrnntia gubcrnntionem O.B.S.A. in Hispania du– rante gencra/rifos nlternntiva, in Anal.August. 14(1931-32) 349-352. Notitiae de prae– paratione textus habentur in aclversariis epistolarum aliorumque documentorum apud Arch.Vnt., Niinz.Spagnn. Append.Napoleon. 5/1-2. Cf. BASILIO DE RUBÍ, La Reformn de Regulares, 115-116. ' 2 Cf. !LDEF0NS0 DE CIAURRIZ, O.F.M.Cap., Ln Orden Capuchinn en Aragón, Za– ragoza 1945, 18-19; Lcxicon cnpuccinum, Romae 1951, 114. In oppido Calanda, qua Franciscus natus est, aderat coenobium capuccinum an. 1750 erectum et an. 1835 abrogatum. 13 Epistolae visitatoris apostolici et neo-e]ecti vicarii generalis vulgantur in– fra doc. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz