BCCCAP00000000000000000000579

59 spectantibus; in quibus, ut opportuna ac tutiori ratione procedat et ut Instituti substantia in universo Ordine conservetur summum l\'.Iagisterium (id est, Superiorem Generalem) consulere debebit ». Hinc necesse erit ut Paternitas tua Superiorem generalern con– sulere non omittat in erigenclis Cowuentibus, in mutanclis PP. Pro– vincialilms, in approbanclis novis praedicatorilms, nccn011 in expel– lenclis Fratribus ab Ordine; reservato insuper eidem P. Moderatori generali iure mittendi ad Hispaniae Provincias Visitatores, tum cum id expediens in Domino iudicaverit, atque exigendi quotannis a Paternitate tua relationem super statu Ordinis in memoratis Hispanicis Provinciis; cum mutationibus durante anno sequutis. Haec erant Paternitati Tuae communicanda de mandato San– ctitatis Suae, quae confidit Te omnia adamussim fore exequuturum. Tui studiosus I. Card. Ferrieri, Praef. P. Joachim a Llevaneras Commissario Apostolico pro Hispanicis Provinciis Ordinis l\'.Iinorum Cappuccinorum. Recens electus Commissarius apostolicus Joachimus a Lleva– neras inde ab exordio sui regiminis nullum non movit lapidem ut religiosos sibi subditos ad unitatem cum Ministro generali revo– caret, sicque re et nomine unum fieret ovile sub unico pastore 73 • Hac de causa die 29 martii an. 1884 instantissimas preces summo Pontifici Leoni XIII porrexit; et cum mense maio eiusdem anni comitiis generalibus Romae coactis interfuit, coram omnibus suf– fragatoribus vehementissimum coniunctionis desiderium luculen– ter patefecit. Tandem fausta dies illuxit, promulgato decreto S. Congregationis Episcoporum et Regularium (4 febr. 1885), quo « commissariatus apostolicus Capuccinorum Hispaniae omnino supprimitur, ac suppressum esse penitus declaratur; ac omnes re– ligiosos Capuccinos ad illum pertinentes subiici ac subiectos esse ordinariae potestati P. lVIinistri generalis totius Ordinis Capucci– norum hac in alma Urbe residentis » 7 1. Insimul provincia monastica Hispaniae ad normam constitu– tionum Ordinis erigitur. Quam ob rem ultra sermo noster non pro– greditur, siquidem praestitutum nobis finem assecuti sumus, nimi– rum: in lucem proferre documenta ut plurimum inedita ad electio– nem canonicam illustrandam eorum qui pro hispanicis sodalibus capuccinis supremam potestatem penes se habuenmt hoc temporis spatio, quo regimen alternum constitutione apostolica Inter gra– viores die 15 maii anni 1804 instauratum plus minus in praxim deductum est. Verumtamen quia nonnulla documenta lingua ver– nacula exarata suo loco integre inserere non oportuit, operae pre– tium esse censuimus in appendice, quae sequitur, ea ad verbum in vulgus proponere. 73 Conatus pro coniunctione obtinencla fuse exponuntur a MELCHIORE A POBLA– DURA in El I'. José Calffsnnz de Lln1•a,1,cras, 43-60. 7 ' 1 Cf. Anal.O.F.M.Cap. 1(1884-85) 111-117.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz