BCCCAP00000000000000000000579

58 Ad textum supra dicti decreti quod spectat, nonnulla sunt animadvertenda. Candidatus a superioribus Ordinis supplici li– bello die 3 ianuarii propositus non eligitur; neque, ut iidem supe– riores opinabantur, regiminis tempus circumscribitur ad annum; ceterum non amplius in memoriam revocantur praescriptiones pontificiae circa religiosos sodales extra claustra degentes. Colla– tione autem facta cum brevibus apostolicis et cum S. Congrega– tionis decretis, quibus hi qui ad regirnen alternum in Hispania exer– cendum hactenus nominabantur, potissima novitas in eo est quod nunc prima vice duo consiliarii sen definitores deputantur. Verum quidem est quod eaedem facultates, quibus Ministri generales fruebantur, neolecto Commissario claris verbis confe– runtur; nihilo tamen minus ab anno 180 1 ! plurimum mutata erant rerum adiuncta politica et religiosa, hominumque mores et sen– tentiae. Idcirco necesse visum est amplissimas facultates reco– gnoscere et aliquo modo temperare. Iam vero quum die 1 februarii an. 1881 carel. Praefectus ulteriores notitias biographicas postu– labat de cnndidatis ad munus Commissarii apostolici et adsisten– tium suscipiendum, opinionem quoque exquisiverat de facultati– bus impertiendis. Qua oblata occasione, Commissarius generalis Franciscus a Villafranca easdem animadversiones resumpsit, quas de hac quaestione an. 1879 proposuerat 71 • Propositae limitationes prorsus nimiae erant, quae si acceptarentur, actum esset de regi– mine alterno apud Hispanos, nam omnium sodalium religiosorum unio sub uno superiore generali factis, si non verbis, definieba– tur. Et tamen fere ad verbum eas S. Congregatio admisit et una cum decreto nominationis neoelecto Commissario apostolico hisce litteris notas feeit'~: Ex Secretaria Sacrae Congregationis Episcopornm et Regularium sub die 9 1\iiartii 1881 N° 3791 Rme. Pater: Prout liquet ex contemporaneo Decreto, quo Paternitas tua in Commissarium Apostolieum Fratrum Seraphici Ordinis Minorum Capulatorum in Hispaniis existentium, ad nuturn et beneplacitum Sanctae Sedis, nominatur, etiam in praesenti casu servata fuit consueta clausula, qua S. Sedes in praecedentibus similibus decretis usa est, videlicet te deputari ad praefatum munus cum facultatibus, quibus Superiores Generales in Hispaniis fruebantur. Non abs re antem erit animadvertere, quo scmsu eadem clausula aceipienda sit ad tramites Constitutionis S.1\/L Pii VII quae ineipit Inter gravio– res, nempe « exceptis » ut legitur in laudata bulla Apostolica « negotiis rnaioris momenti, ad spirituale regimen ac disciplinam " Vide supni p.302; et infra doc. 17. 72 Exemplar authenticum in .4-rch.gen.O.P.M.Cap., Documenta AR-B. Quoad substantiam hoc facultatum tcmperamentum a superioribus Ordinis propositum erat. Cf. MELCHOR DE PoBLADURA, loco cit. 69s. 73 n.15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz