BCCCAP00000000000000000000579

57 ponebat Camillum a Cirauqui ut commissarium, atque Joachimum a Llevaneras et Barnabam ab Asturica qua adsistentes. Denuo card. Praefectus ab eo sciscitatus est cuiusque candidati dotes et merita; et Commissarius generalis his votis obsecundans, fusa relatione exhibita 6 9, novam induxit mutationem, quam denique S. Congregatio, percontationibus acceptis et perpensis, definite probavit suamque sententiam protulit decreto, cuius exemplar authenticum nunc primum in vulgus editur 70 • DECRETUM Peculiares inter SSrni. D.N. Leonis PP. XIII sollicitudines ea profecto non exiguum tenet lorum, quae Regularium Ordinum Fa– milias toto terrarum Orbe diffusas rt'spicit, aevo nostro diris pro– cellis jactatas, et tot ac tam gravibus aerunmis immerito afflictas. Et sane quidquid ad illarurn utilitatem et incrementum conducere valet, onmi cura et studio; ac etiam extraordinariis remediis, pro– movere non intennittit. Hinc est quod Fratrum Seraphici Ordinis Minnrum Capulatorum in Hispania cxistentium, qui ab annis forme novem a P. Josepho a Llerena, tamquam Commissario Apostolico, ad nutum et beneplacitum S. Sedis, reguntur, votis obsecundans, eo– rumque bono prospiciens, praevia revocatione Derretí ab hac Sacra Congregatione Episcoporum et Regularium die 2,1 Aprilis 1872 editi, peculiari modo, eorumdem Fratrum regimini consulendum decrevit. Itaque in Audientia habita ab infras. D. SPcretario praefatae Sa– crae Congrpgationis sub die 11 Fehruarii 1881, Sanctitas Sua, uni– versa rei ratione sedulo diligenterque perpensa, mandavit ut, ad publicationem ¡¡raeRentis Decreti, facultateR omnes, jura ac privi– legia praecedenti P. CommisRario Jos(!pho a Llerena, vi praelaudati decreti anni 1872 tributa, illico, immediate et omnino cessent. Vi– rum autem religioRum P. Joachim a Llevaneras in Commissarium Apostolicum dictorum Fratrum lVIinorurn Cappuccinorum ad Con– ventus Hispanici Regni pertinentium, ad nuturn et beneplacitum Sanctae Sedis nominavit, deputavit atque constituit, prout ídem, praesentis Decreti tenore, ad praedictum rnunus nominatur, depu– tatur atque constituitur cum facultatibus quibus Superiores Ge– nerales in Hispaniis fruebantur; nec non in primum Definitorem nominavit P. Camillum a Cirauqui et in secundum Definitorem P. Barnabam ab Astorga. lVIandat itaque Sanctitas Sua omnibus enun– ciatarum Provinciarum Fratribus, cuiuscumque gradus et praemi– nentiae sint, in virtute S. Obedientiae, ut memoratum P. Joachim a Llevaneras in Commissariurn Apostolieum agnoscant eique debitam reverentiam et obsequium omnino praestent. Contrariis quibuRcum– que etiam speciali et individua mentüme dignis minime obstantibus. Datum Romae ex Secria. praefatae Sacrae Congregationis Epi– scoporum et Regularium hac die 9 Martii anni millesimi octingente– simi octogesimi primi. J. Card. Ferrieri, Praef. 60 Vide infra doc. 17. 70 Arch.gen.O.F'.M.Cap., Documenta AR-2 n.6:Jbis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz