BCCCAP00000000000000000000579

56 tiae Vestrae remittitur, ut quod melius in Domino est faciendum provideat. Romae, die 3 ianuarii 1881. Fr. Frant'iscus a VillafranC'a, ut supra Profecto Barnabas Asturicensis (1838-1910) quamplurima acceperat suffragia sodalium, apud quos magna gaudebat aucto– ritate sive ob suas praeclaras dotes sive ob conatus ad unionem cum Roma obtinendam"· 1 • Sebastianus a Marañón (1809-1885) pro– ponebatur a communitate coenobii oppidi Sanlúcar de Barrameda, quia eiusdem sententiae fuerat servus Dei Stephanus ab Adoain° 5 • Denique Joachimus a Llevaneras (1852-1923) unum suffragium obtinuerat, scil. praesidis communitatis loci lVIontehano; sed die 27 novembris an. 1880 episcopus Legionensis Saturninus Sánchez eius nomen addiderat ceteris antea significatis, quia vir erat « im– piger, sollicitus, Sanctae Sedis consiliis maxime addictus » 66 • Eodem tempore quo, responsis ex Hispania acceptis, definito– rium generale hunc supplicem libellum praeparabat, mense de– cembri an. 1880 Romam advenit Stanislaus a Rensº 1 , qui aliam complexae quaestionis proponebat solutionem, nimirum: electio Commissarii et quatuor definitorum facienda erat per schedas a sodalibus hispanicis: auctoritas eisdem tribuenda eadem omnino sit oportet, qua vi constitutionum gaudent ministri provinciales; ad tempus, id est donec electiones ad exitum perducantur, desi– gnandus est superior Camillus a Cirauqui 0 8, qui officium Josephi a Llerena suscipiet. Quum huiusmodi expositio ad S. Congrega– tionem pervenit, card. Praefectus iterum Franciscum a Villafran– ca rogavit ut, omisso voto seu consilio sui definitorii, ipse solus eligendorum nomina exhiberet; qui die 10 ianuarii an. 1881 pro- 64 Hic religiosus vir die 1 octobris an. 1862 habitum religiosum Fratrum l'iii– norum Observantiae induerat, sed, facultate apostolica obtenta, die 11 iunii an. 1865 l'iiinoribus Capuccinis coenobii Bayonae cooptatur. Alacriter deinde ad restaurandum Ordinem in Hispania adlaboruvit, suamc¡ue contulit partem ad fran– ciscanam congregationC'm sororum Tertiariarum a SS. Jesu et l\fariae Cordibus nuncupatam. Cf. RAFAEL M. DE ANTEQUERA, O.F.l\1.Cap., Madre Carmen del Niii.o Jesús. Vicia clocn1ne11tacla, Sevilla 195:l, 312-314; Le:dcon capuceinum, 172. 65 In coenobio civitatis Bilbao sodalibus capuccinis cooptatur et annis 1877- 1880 Bayonae officio vicarii communitatis fungcbatur. Cf. BUENAVENTURA DE CARRO– CERA, Necrologio, 259; MELCH0R DE POBLADURA, El P. José Ca/asanz ele Llavaneras, 33. 38. •• De notitia biographica Joachimi a Llevaneras cf. MELCHOR DE PoBLADURA, loco cit. 43s; Lcxicon cnpuccinum, 825-26. 67 Is habitum religiosum induerat die 11 iulii anni 1870, et exinde in America et in Gallia exsul commoratus est; restauratis autem coenobiis in Hispania, in pa– triam revertitur; ad superas volavit die 28 octobris anni 1918, c¡uum munere mode– ratoris provinciae Valentinae fungeretur. Cf. EUGENIO DE VALENCIA, Nccrologio seráfico, 354 n.2544. Hoc iter Romanum peregit, uti videtur, delegatus a ministro provinciae Navarrae Francisco a Viana. 68 Ortus est die 10 martii an. 1808 et die 11 novembris an. 1828 sodalibus ca– puccinis cooptatur. Tempore abrogationis Ordinis in Hispania permansit ministerio aposto!ico deditus donec an. 1879 restauratae communitati Pampilonensi aggregatur. Animam Deo reddidit die 22 martii an. 1897. Cf. Anal.O.F.M.Cap. 14(1898) 28-29; RAFAEL M. DE ANTEQUERA, op.cit. 107 c.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz