BCCCAP00000000000000000000579

54 et quo modo unitas Ordinis sub una dependentia a Ministro Gene– rali sane solidaretur, indeque permulta absque dubio vitarentur mala, ita auctoritate tua summa efficias, ut universi Capuccini Hi– spaniarum in posterum a nullo Commissario dependeant, sed imme– diate supremo Generali Ordinis, uti pro aliis Ordinibus felicis– simo exitu in iisdem Hispaniis factum est, subiiciantur. Et Deus, etc. Fr. Franciscus a Villa±ranca Comm. Glis. Capuccinus Nullum dubium quin eiusmodi Commissarii generalis senten– tia suffragia fere omnium sodalium Hispaniae obtineret. Verum– tamen pauci religiosi viri, qui regimen sic dictae alternativae praeferebant, id effecerunt ut potestas civilis suum interponeret consilium; indeque dissensiones exortae sunt per totum annum 1880 protractae, quae successoris Josephi a Llerena delectum admodum difficilem reddiderunt';º. In audientia diei 9 aprilis an. 1880 summus Pontifex card. Praefectui significavit Commissa– rium apostolicum, qui ad nutum Sanctae Sedis electus erat, a mu– nere se abdicare debere. !taque is illico ex Hispania arcessitur, et mense maio coram eodem card. Praefecto se sistit, a quo men– tem Pontificis didicit. J osephus a Llerena, qui an. 1879 ultroneam abdicationem obtulerat, dummodo exsistentia commissariatus ser– varetur, die 6 iunii vicem gerentem in Hispania Stephanum ab Adoain deposuit, et legatum hispanicum in Urbe adivit; quare Franciscus de Cárdenas die 22 eiusdem mensis coram card. a secretis Status vehementer reclamavit ob inductam Commissarii dimissionem et ob desideratam commissariatus abrogationem. Nihilominus die 30 iulii summus Pontifex decrevit ut J osephus a Llerena exoneraretur; et Franciscus a Villafranca, rogatus ut religiosum virum ad oflicium suscipiendum proponeret, Stepha– num ab Adoain idoneum prae ceteris declaravit6 1 • Porro die 20 augusti summus Pontifex innuit valde opportunum fore, ante– quam exonerationis et nominationis decreta exsecutioni manda– rentur, per Nuntium apostolicum Matritensem sciscitari utrumne ex parte gubernii graves adessent difficultates. Responso ac– cepto (26 sept.), die 3 octobris statuitur ut decretum expediatur. Quia autem die 7 octobris Stephanus ab Adoain e vivis sublatus est, de alterius viri designatione agendum erat, et consequenter Commissarius generalis die 20 novembris ad universos provincia– rum et coenobiorum praesides ditionis hispanicae hanc dabat epi– stolam"~: • 0 Documenta et epistolae, quibus praesens relatio nititur et hac paragrapho afferuntur, nisi alit,•r notetur, adservantur in Arch.Vat., Congr.Vescovi e Regol., Archii•io Segreto, in fascículo cui inscriptio: Cappuccini-Spagna. 61 Vide infra doc. 16. De servo Dei Stephano ab Adoain, cf. GUMERSINDO DE EsTELLA, 0.F.i\I.Cap., Historia y empresas apostólicas del siervo de Dios P. Esteban de Adoain, Pamplona 1944. 62 A rch.gen.O.F.M.Cap.,G / 62.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz