BCCCAP00000000000000000000579

5 nem offerendam. Re ex utraque parte perpensa et discussa, Sum– rnus Pontifex ita quaestionern temperavit ut Vicariorum genera– lium institutio unitatem non laederet simulque vota regis et visi– tatoris explerentur. Hoc quidem modo: supremum Ordinum reli– giosorum magisterium « alternatirn erit gerendum, nimirurn una vice penes Hispaniae nationis religiosum virum, altera vero vice apud virum externae nationis », secundum cuiusque Instituti pe– culiares normas eligendum; item comitia generalia una vice in Hispania et altera extra hanc nationem erunt celebranda. !taque quum supremus lYioderator erat hispanus, religiosi sodales extra Hispaniam commorantes regebantur a Vicario generali in eisdern comitiis eligendo, et e converso; praeterea iura et facultates utriusque l\foderatoris, scil. generalis et vicarii, statuuntur 8 • Haec est ergo summa regiminis alterni, quod praesenti discep– tatione historica aliquatenus illustrare cupimus, in rnedium pro– latis documentis authenticis et hactenus nondum editis. Nostra non interest proprietates iuridicas et vicissitudines historicas re– girninis adumbrare. Argumenturn circurnscribitur electione prae– sulum in Hispania degentium, qui usque ad regiminis per bullam ínter gmviores instaurati abolitionem sodales religiosos Ordinis Fratrurn Minorum Capuccinorum moderati sunt. I DE lYIINISTRIS AC VICARIIS GENERALIBUS (1805-1830) l. - De primo Vicario generali F'rancisco a Calanda Quia rerurn adiuncta tempornmque adversa condicio irnpe– diebant quorninus electiones secundum nuperum ordinem celeri– ter ac pacifice fierent, Pius VII eadem constitutione apostolica ínter grclviores ius sibi reservaverat supremos rnoderatores hac vice extra capitulurn constituere. Statuerat insuper, quod si hodiernus suprernus praeses erat hispanus, cum vicarius gene– ralis tum ceteri superiores seu definitores extra Hispaniam seli– gendi erant, et e converso. Nunc autem suprernus Ordinis Fra– trurn Minorurn Capuccinorum moderator erat natione hispanus, scil. Nicolaus a Bustillo, sed iam tempus regiminis absolveratº. Omnium in votis erat hoc inceptum opus qnamtocius perfi– cere, ne disciplina religiosa neve pax conventualis ulterius per– turbarentur. At in primis inveniendi erant sodales religiosi ad 8 Lectorem remittimus ad laudatam dissertationem Basilii a Rubí, qui cele– berrimam bullam lntcr grnviores diligenti pervestigatione tam historice quam iuri– dice explanavit et textum primigenium transcripsit. Cf. Coll.J/rnnc. 16-17(1946-47) 401-403. 9 Vide infra notam 20.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz