BCCCAP00000000000000000000579

44 in posterum versari possumus, auctoritas Superioris, cui iuxta praescripta Constitutionum et Sanctionum apostolicarum regimen Capuccinorum Hispaniae incumbit. Qui hoc exponit, Beatissime Pater, suae electionis caeterorumque ofliciorum generalium sexen– nium in festo Pentecostes sequentis anni complet; cumque certo iam videatur congregari non posse absque miraculo in Hispania capitulum pro electione Vicarii generalis caeterorumque praelato– rum a lege praescriptorurn, confidenter ad Beatitudinern Vestram pro tot malorum remedio occurrit exhibendo catalogum religioso– rum, qui in his provinciis magis scientia et prndentia et religionis zelo eminent, ad id quod Beatitudo Vestra magis expediens in Do– mino visum fuerit. Consulto hurnilique reverentiae sensu ductus, non exhibet B.V. media, quae in tam tristibus angustiis minori cum periculo pos– sent adhiberi, cum enim miserit Romam ut suum commissarium, ob sua singularia nwrita, R.P .Fr. Firminum ab Alcaraz, religio– sum sacerdotern provinciae Castellae, in ornnibus perfecte instruc– tum, sieque definitorii generalis confidentia gaudentern, nerno po– terit nwlius exhiben! (interrogatus, si B.V. plaeuerit) scopula, quae vitare c:onvenit, vias quae sequi possent absque offendiculo, media– que prudentia, quibus remedium opportunurn adhiberi posset gra– vissimis neePssitatibus provinciarum Hispaniae, quarum nomine mi– nimus filiorum suorum, veluti polypus saxo Cathedrae Petri adhae– rens et ante eam in spiritu humiliter provolutus, E.V. Pedes deoscu– latur19. Haud igitur facilis res erat, discordes sententias paci:fice com– ponere; eo vel magis quia omnino negligi non poterat probabilis potestatis civilis Hispaniarum questus. Et tamen tempus comi– tia celebrandi mense maio anni 1836 properabat. Quocirca nego– tium a card. Praefecto S. Congregationis Episc. et Regul. in an– dientia coram summo Ponti:fice die 18 martii huius anni habita proponitur. Et exinde die 28 martii eiusdem mensis Sacra Congregatio mature perpendens capitula generalia proxi– mo futuro mense maio celebranda pro electione generalium Superio– rum et procuratorum et definitorum generalium in Ordine Minorum Capuccinornm S. Francisci ob locorum et temporum rationes con– vocari et haberi non posse in transalpinis et cisalpinis provinciis; ne Ordo opportuno regimine destituatur, de mandato Sanctitatis Suae ita decrevit: regat qui regit ad nutum et beneplacitum S. Se– dis. Cessante autem Superiore generali vel morte vel alía quacum– que de causa, tune is qui iuxta constitutiones Ordinis ad eiusdem gubernium interea est vocatus gubernet cum suo Consilio, donec aliter a S. Sede fuerit provisnm. Constitutionibus Apostolicis et Ordinis aliisque speciali mentione dignis quibuscumque non obstan– tibus~º. 19 Bull.O.F'.M.Cap. X, 65. 00 ,1rch.Yat., S.ContJr.Vcscovi e Rcgol. A.S.: Cappuccini-Spagna. In apostolico brevi In sllblimi diei 16 rnartii an. 1838 (cf. Bullarimn cit. 61) adseritur rnuneris pro– rogationern statutarn esse die 19 rnartii; in textu autern manuscripto, quern inspexi– rnus, legitur dies 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz