BCCCAP00000000000000000000579
40 In documentis, quae prima vice nunc in vulgus proferuntur 1 3, clare conspiciuntur discordes sententiae et quaestionum solutio– nes. In prima ex binis columnis exscribuntur dubia a delegato Ministri generalis proposita; in altera autem responsa, quae Vi– carius generalis proponit ac desiderat: Decisiones quas Ex.mus ac R.mus P. Minister generalis Ordi– nis Capuccinorum, Fr. Joannes a Vabntia, cum suo Definitorio ge– nerali a Sancta Sede desiderat assequendas, ut ablatis difficultati– bus quibuscumque in celebratione proximi Capituli, quod fiet (Deo permittente) in die 27 rnaii sequentis anni 1836 possint vocales pro– cedere secure et absque offendiculo; et (in quantum fieri potest) ne Provinciae Capuccinorum Hispaniae deinceps graventur malis, quibus usque in diem perturbantur, curn lacrimabili detrimento re– gularis observantiae, necnon cum scandalo populi christiani, cum videt fratres cum habitu paenitenti superiores suos ad tribunalia saecularia defferentes, ut coram ipsis de legibus monasticis respon– deant, ipsarumque declarationem seu explicationem a saecularibus dessiderantes. 1. Vicarii provinciales, qui per Pro– vincialium mortem naturalem vel civilem succedunt ipsis, iure constitu– tionum habcnt vocem activam et pas– sivam in Capitulo generali? 2. PP. Provinciales electi in Deffini– tores generales possunt retinere mi– nisterium provinciale usque ad celebra– tioncm Capituli provincialis quando haec celebratio fieri debeat intra unum, duos ve! tres menses? (Ero.mus Nuntius Apostolicus, qui authoritate S. Sedis praefuit ulti– mo Capitulo generali Matritensi, decretum dedit affirmativum in iis duobus articulis; sed praecepit ut pro supervenienti Capitulo con– suleretur Sanctae Sedi) 14 • Ad 1urn. E' incrediliile che questo ca– so tanto facilc ad accaderc non si<i stato altrc volte dcciso. Subentrando il Vicaria Provincia/e a governarc la l'ro– vincÜL con pieno diritto, sicuramcnte eleve avcr anear qiiella della doppia vocc al Capitolo genera/e. Ad 2urn. Affirrnative, se non osti la residenza; e eosi fu deciso ncl eapitolo genera/e del 1648 15 • 13 Documenta frustra in tabulario S. Congr. Episcoporum et Regularium quaesl– vimus; guare ea ex exemplaribus apographis adservatis in Arch.gen.O.F'.M.Cap., G/62, transcribimus. 14 De electione Procuratoris generalis actum est supra, 192s. Cf. BASILIO DE RUBÍ, Reforma de Re¡¡ulares, 107-109. Nuntius apostolicus Franciscus Tiberi die 8 septembris an. 1832 card. a secretis Status certiorem faciebat eum in comitiis gene– ralibus mense iunio anni 1830 celebratis consilium dedisse de minuendo definitorum generalium numerum et insuper se probavisse electionem Procuratoris genera– lis, ita tamen ut « dovesse risiedere in Ispagna col limitarsi agli affari di que– ste Provincie; mi riferii espressamente alle risoluzioni della S. Congregazione, quali conformo il Sovrano Pontefice ». Die autem 11 octobris eiusdem anni 1832 card. a se– cretis Status litteris ad Nuntium apostolicum missis adseruit quod, quamvis in Urbe aliter sentirent, summus Pontifex non desiderabat ut mutationes fierent quoad supe– riores Capuccinorum Hispaniae. Harum litterarum textus adservatur in Arch.Vat., S.Congr.Vcsc. e Rcgol. 11.S.: Cappuecini-Spagna. 15 Hoc loco error irrepsit, siquidem an. 1648 nullum capitulum generale celebra-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz