BCCCAP00000000000000000000579
39 cas et gratias earumdem Provinciarum saluti maxime necessarias. Quapropter ad haec omnia perngenda virtute praesentium, me– ritoque sanctae obedientiae iniungimus ut commissionem nostram exequaris, ad quod auctoritate nostra te in quantum possumus et valemus nominamus, constituimus et statuímus in Romana Curia Agentem nostrum, ut gerens vices nostras, ad eíusdem tribunalía ecclesiastica ea omnia praestes, quae necessaría fuerint. Orantes interea Praelatos omnes Ordinís nostri Romae degentes ut manum suam tíbi praestent, quin írnpedíaris ullomodo in exequendis rnan– datís nostris, vel actibus consuetis in communitatibus nostris, a quibus in quantum necessarium fuerit te absolvimus, vel aliís qui– buscumque obstantibus, quae impedire possent mandatorum exe– qutíonern. In quorum fidern damus flraesentes Litteras manu propria si– gnatas, munitas offieii nostri maiori sigillo, refrendatas per Secre– tarium nostrum. lVIurciae, die 19 mensis Septembris anni 1835. De mandato Rmi. P.N. lVIinistri Generalis. Fr. Narrisus a lVIonovar. Srius. Gralís. Loco + sigilli. Fr. Joannes a Valentia lVIinister Generalis. Rebus ita cornpositis, Firminus auctoritate Ministri genera– lis suffultus ad auspicatam pacem statuendam ac prosperitatem provinciarum Hispaniae fovendam, quaedam proponebat capita discutienda et approbanda, et interim qua Commissarius genera– lis negotia tuebatur sodalium hispanicorum 1 ". Praecipuum vero caput, quod ante comitia generalia proximo mense maio anni 1836 celebranda enucleandum erat, versabatnr circa electionem Pro– curatoris generalis, qui ex alumnis provinciarum Hispaniae seli– gendus erat, quandoquidem potestates cum civiles tum ecclesiasti– cae huius nationis tantummodo ea negotia suscipiebant pertrac– tanda, quae per procuratorem nationalem eisdem offerebantur. In ceteris disceptatis quaestionibus agebatur de vicariis, qui mi– nistrorum provincialium vices gerebant; de ministris provincia– libus ad dignitatem definitoris generalis evectis; de numero defi– nitorum generalium eligendorum. E contrario, Vicarius generalis eiusque in curia Ordinis Ro– mana consiliarii seu definitores abrogationem instaurati regiminis extraordinarii praestolabantur. Idque perspicuum apparet in sup– plici libello summo Pontifici porrecto, quo solutiones ad propo– sita dubia significantur simulque methodus innuitur in electio– nibus seu nominationibus proxime faciendis adhibenda. 11 Cf. ibid. 12 Die 23 martii anni 1836 Firminus ab Alcaraz « commissarius generalis in Ur– br, pro provinciis Capuccinorum Hispaniae » ad pedes summi Pontificis provolutus petiit et obtinuit indultum, quo sodales capuccini hispanici vi e coenobiis depulsi pos– sent cuilibet confessario approbato peceata confiteri, et insuper ut pecuniam secum deferre valerent. Cf. Arch.gcn.O.F.M.Cap., G/62,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz