BCCCAP00000000000000000000579

deinceps apud Fratres Capuccinos Minister et Vicarius genera– les alterna electione constituti sunt, etenim fratribus hispanicis praeficitur singularis Commissarius apostolicus, et qnidem non vi cuiusdam brevis pontificii, uti hactenus factum erat (si elec– tionem capitularem Joannis a Valentia excipias), sed decreto S. Congregationis Episcoporum et Regularium de mandato surnrni Pontificis edito. Titulus Comrnissarii apostolici prorsus novus ap– paret in historia Ordinis, neque in constitutione Inter grcL·viores significatur. Procul dubio nomen delecturn est ut in cornperturn esset apud omnes munus exerceri ad nuturn Sanctae Sedis et non vi inris particularis Ordinis; officia autem et rnunia eadem ipsa erant, quae praelaudata bulla pontificia Ministro et Vicario ge– neralibus conferebat". l. - De primo C01wmissario apostolico Firrnino ab Alcaraz Firminus ab Alcaraz, in saeculo Facui1dus Rayrnundus Sán– chez Artesero appellatus, die 28 novembris an. 178,1 ortus est 1 ; duodeviginti anuos natus, die 18 augusti an. 1802, Compluti so– dalibus capuccinis provinciae utriusque Castellae aggregatur. An– tequam septennale studiorurn curriculum absolveret, anno 1808 exercitus napoleonicus regionern invasit, et iuvenis clericus curn sociis in provinciarn Baeticarn confugit, ibique in urbe Montilla sequente anno 1809 factus est sacerdos 5 • Exinde divini verbi prae– co renuntiatur et fervide rnissiones populares prosequitur. Insu– per post restauratos religiosorum Ordines an. 1814, in provincia Castellae varia obivit rnunia, exstitit enim vicarius conventualis in oppido Navalmoral (29 rnaii 1818), praeses cornrnunitatis in Cubas (an. 1824), superior comrnnnitatis Toletanae ( 14 ian. 1825), custos custodiae Vallisoletanae et a secretis provinciae (19 oct. 1827). Acta capituli generalis Matritensis, die 4 iunii an. 1830, ipse propria subsignabat mann, qua secretarius generalis". 3 Haec omnia manifesta fiunt ipsis decretis nominationis Commissarii aposto– lici. Cum legatus hispanicus an. 1880 abrogationem commissariatus impugnabat, adserebat Gregorium XVI confirmasse regimen alternum, ~< puesto que [el Papa] se limitó a variar la forma del nombramiento de tales Superiores, convirtiéndolos en Vicarios Apostólicos, y conservándoles toda su jurisdicción». Cf. I<:pistolam Francisci de Cárdenas ad card. a Secretis Status (Romae, 22 iun. 1880), in A.rch."Vat., S. Congr. Episc., Archivio Scgrcto: Cappuccini-Spagna. Reapse tamen Sedes Apostolica Procu– ratorem generalem an. 1830 Matriti electum non agnoscebat, quapropter S. Congr. Episc. et Regularium die 19 aprilis an. 1836 in Procuratorem generalem Ordinis nominavit Eugenium a Rumilly. Cf. Arch."Vat., Congr. "Vescovi e Regulari, Regestum Rcgulariuni an. 1836. · 1 Cf. Ccnni biografici e ritratti di Padri illustri dcll'Ordinc Cappuccino II, Roma 1850, 133-135; MELCHOR DE POBLADURA, op.cit., 217ss; BUENAVJJNTURA DE CA– RROCERA, Nccrologio, 300; Lcxicon capuccinum, v. Sánchcz Artcsero, 1540s. 5 Cf. JUAN B. DE ARDALES, O.F.M.Cap., La Divina Pastora y el Beato Diego José de Cádiz, Sevilla 1949, 667-675. 6 Exemplar authenticum propria Firmini manu signatum adservatur Romae in Arch.¡¡en.O.Ji'.M.Cap., G/62.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz