BCCCAP00000000000000000000579

II DE COMMISSARIIS APOSTOLICIS (1838-1885) Ex hactenus dictis atque perpensis cuique perspicuum erit, res novas in regimine Regularium a Pio VII litteris apostolicis Inter graviores allatas in praxim numquam penitus deductas esse. Quod quidem partim indoli seu naturae praescriptorum tri– buitur, partim autem turbidis temporis adiunctis satis explica– tur. Utut res sit, pessima instauratae disciplinae consectaria in dies multiplicabantur et in onmibus religiosorum institutis regi– mini alterno subiectis conspiciebantur. Porro Sedes apostolica ultro vel ab aula lVIatritensi rogata remedia quaedam ad tempus paraverat 1 • Ad sodales capuccinos quod attinet, post comitia ge– neralia mense iunio anni 1830 Matriti coacta, res in peius verte– bantur; publicae calamitates monasticam vitam ac disciplinam re– gularem nedum minabantur, sed eam fere ubique labefactabant. Insuper lVIinister generalis Joannes a Valentía animo vehemen– ter angebatur iurgiis eorum, qui, regimini alterno eiusdemque exsecutioni obtrectantes, Matriti et Romae apud tribunalia defe– rebant negotia domestica". Orones igitur, quibus Regularium disciplina in Hispaniarum ditionibus cordi erat, enixe conabantur vitio veluti innato me– deri, praeprimis per turbati regiminis restaurationem et stabili– tatem. Itaque properante sexennalis sui gubernii termino, supra– dictus J oannes de successore sollicitus nullum non movit lapidem ut, servatis inris vigentis normis, omnia tempestive disponeren– tur, eaque hi qui praeerant pacifice exsequerentur. Verumtamen quoad vigorem et perpetuitatem bullae Inter graviores aliter Ro– mae aliterque Matriti negotium diiudicabatur. Reapse numquam 1 Gregorius XVI die 31 octobris an. 1831 indulsit ut donec aliter statueretur comitia generalia ve] Romae vel in Hispania alternatim celebrarentur; idemque summus Pontifex deinde (3 apr. 1832) apostolico brevi In suprema annuit ut ad eligendos Ministrum et Vicarium generalem duo <lisiuncta haherentur comitia in regionihus, uhi iidem comrnorahantur. Cf. Bullarium Ord.Fr.Min. Capuccinorum X, 10. 16. 2 Cf. Bull.0.F.M.Cup. X, 11-12; MELCHOR DE POBLADURA, Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, 163ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz