BCCCAP00000000000000000000579

32 Unus tantum hanc communem exultationem turbavit: sextus sci– licet definitor, qui cum ab eodem generali Capitulo in Procurato– rem generalero electus etiam fuerit, huiusmodi electionis validita– tem sustinere nunc satagit. Hanc viam aggredere conatur suffultus patrocinio R.mi ac 111.mi D. Nuntii Apostolici in regnis Hispaniae. Cum enim dictus R.mus D. Nuntius ex commissione speciali S.mi D.N. Pii Papae Octavi praeses Capituli fuerit, specialesque facul– tates ad declaranda dubia in eo occurrentia obtinuerit, sui nunc iuris facit deffendere electionem dicti Procuratoris generalis, sub sua praesidentia et consilio factam, eamque sartam tectamque ser– vare. Hac electione subsistente, reviviscunt dubia in prima epístola Em. Vestnw proposita, nisi forte tollantur hoc modo: Cum bene– ficium datur propter officium, et munia et actus officii Procuratoris generalis per ipsa Ordinis statuta fixa sint apud Sanctam Sedem residere forsan debebit Romae dictus Procurator generalis ad pro– movenda negotia illa, quae suo tempore ad provincias Hispaniae pertineant? Opportuna erit haec declaratio. Em.me Domine, alta mente reposita est apud RR.PP . Deffi– nitores reverentia summa, quae Personae Protectoris nostri ex spiritu et littera sacrae Regulae S.P.N. Francisci debetur, quan– taque deferentia Gubernatoris et Correctoris nostri voluntati sit praestanda; attamen imrledire nobis non licuit quod Reverendissi– mus D. Nuntius creaturam suam sustinere velit. Haec omnia equum mihi visum fuit Eminentiae Vestrae pate– facere, ut maxima qua pollet sapientia atque prudentia, dignetur controversiam hanc dirimere et obtandam pacem ínter nos firma– re, cuius prospero auspicio formidandum officii nostri munus adim– plere et consumare possimus. Dum Vestram Sacram Purpuram demisissime exosculat Matriti 1 ª septembris 1830 Hum. et obseq. in Domino servus Fr. Joannes a Valentía Minister Gralis. l.i. Em.mo ac R.mo D. Cardinali de Rivarola Prot. Ordinis Ca– puccinorum. De subsequentibus huius controversiae vicissitudinibus im– praesentiarum nobis disserendum non est"·'. Addere tamen iuvat quod eodem tempore, quo comitia Matriti cogebantur, schedis ad card. Protectorem Romam missis, pro ceteris extra Hispaniam provinciis designabatur Vicarius generalis, scil. Sigismundus a Ferrara, qui die 30 eiusdem mensis iunii proclamatur 95 • 94 Cf. MELCHOR DE POBLADURA, El P. José Calasanz de Llavaneras, 13-14; Id., Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, 162-164. Documenta plurima de his querelis et controversiis servantur Romae in Arch.gen.O.P.M.Cav., G/62; aliqua vulgantur infra doc. 10-11. 95 Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia gcneralis Ord.Fr.Min. Capuccinorum III, 42-43.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz