BCCCAP00000000000000000000579

31 missum opus et :fauste agrediendum et felicius adhuc consumman– dum. Hac de causa omnem meam observantiam offero Eminentiae Vestrae, eique tamquam humillimus subditus et obsequentissimus servus submitto. Matriti die 3 iulii anni 1830 Em.me Domine Tuam Sacram Purpuram deosculatur addic.mus h.mus et obseq. servus et subditus Fr. Joannes de Valencia Minister Gralis. l.i. Em.me ac Rev.me D.D. Card. de Rivarola tot. Ordin. Capp. Prot. Porro iam ante id tempus recursi facti fuerant. Nunc autem neque Superiores Curiae generalis Romanae neque Sedes Aposto– lica aestimabant Procuratorem generalero vi regiminis alterni extra Urbem constitui posse ac decere'n. Ideoque card. Ordinis Protector apertis verbis controversiam diremit suamque senten– tiam die 1 augusti Ministro generali interroganti notam fecit"~: Dum autem in cornitiis generalibus convenientibus Patribus ornnia regulariter agebantur, hoc unum irrepsit error, electio sci– licet Procuratoris generalis. Cum enim munia et actus officii Pro– curatoris generalis per ipsa Ordinis statuta fixa sint apud hanc Sanctam Sedem, hinc numquam facultas facta fuit, ut in Hispaniis eligeretur. Hoc posito, de quo fusius Paternitati tuae per R.murn Patrern Vicarium generalem Sigismundum a Ferraria, corruunt prorsus ea omnia, quae circa ordinem, praecedentiam, auctoritatem eiusdem Procuratoris generalis a Nobis exquisieras. Ipso igitur suppresso munere in reliquis, licet absentes rorpore, spiritu autem praesen– tes, ambulavimus cum consensu, quod ad ultra faciendum et pro bono et pro incremento Ordinis S. Patris Nostri Francisci, cuius tutela Nobis, licet immerentibus commissa est. Quibus corde potius quam atramento scriptis, hoe nnum Nobis manet in votis ut ore– mus pro invicem, Deum deprecantes in quotidianis orationibus no– stris, ut nos et nostra, quae semper sua sunt sua benedictione tueatur. Ut quis suspicari poterat allatum card. Protectoris responsum negativum Superiores generales in capitulo mensis iunii electi ae– gerrime tulerunt, uti ex sequentibus litteris Joannis a Valentia liquido constat 93 : Em.me Domine: Communi et rnaxima cum laetitia hoc Deffi– nitoriurn generale Hispanicum vestram in alma Urbe datarn 1" fini– ti augusti accepit epistolam, qua eleetionibus Capituli generalis Erninentia Vestra robur suae approbationis adhibere dignata est. 91 Vide infra doc. 10 et notam 94. 92 Textus epistolae apographus in Arch.gen.,O.F.M.Cap., G/62. 93 Epístola originalis cum sigillo et subscriptione autographa adservatur in Arch.gcn.O.F.M.Cap., G/62.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz