BCCCAP00000000000000000000579

30 vat pauperem, debilitatem meam sustinuit, subque eius potenti ma– nu humiliatus ad opus mihi per sanctam suam voluntatem iniun– ctum me accinsi. Absens a capitulo, et ab ipsius celebrationis loco per sexaginta et amplius leucas hispanicas distans, unam ex primis meis curis adimplere hucusque nequivi: haéc est Eminentiam Vestram certio– rem facti reddere, quamvis id iam a capitulo peractum sciam, me– que commissumque mihi gregem sub tanti tamque vigilantis Pa– storis cura ac solicita protectione iterato submittere. Enixe ergo deprecor Eminentiam Vestram, ut nos et res nostras sub tegmine alarum potentis Protectionis suae, sicut hucusque, conservet, uti fiducialiter in Domino confido. Non desunt, Eminentissime Domine, inter acta comitiorum celebratorum, quae declaratione opportuna indigeant, ideoque pro– tectione Eminentiae Vestrae. Electo namque Procuratore generali, sicut de scrutinio misso constabit, quaeritur num residere debeat in alma Urbe Romana, ubi munia et actus officii sui fixa per Or– dinis statuta videntur? Ex supposito quod in Hispania manen, de– beat, quaeritur secundo quaenam erunt attributiones et iura prae– dicti officii? Necessaria forte erit vel utilis commissio, quae Ro– mae datur R.mo Procuratori generali, dum generalis Minister pro– vinciam Romanam relinquit? Dum Minister generalis hispanus per– gat ad visitationem alicuius provinciae, cum terminos regni exce– dere non valeat, iure gaudebit Procurator generalis convocandi sub sua praesidentia bis in hebdomada deffinitorium generale, dum in quacumque ex sex provinciis sit ille constitutus, aeque promptus et facilis sit ex qualibet ad eum recursus? Tandem Procurator gene– ralis, cum sit sextus deffinitor, praesidebit deffinitorium sive absen– te sive praesente Ministro generali? praecedet deffinitorium gene– rale? ministrum provincialem et guardianum? Novam et inusitatam viam aggredimur, Em.me Domine. Non mirum ergo quod difficultates occurrant non facile per nos ipsos solubiles. Aliunde deprecor Eminentiam Vestram, ut inter humilitatem meam et sublimitatem summam S.S. Domini Nostri Pii Papae VIII mediatrices vices gerat et fervidi amoris reverentisque submissio– nis affectuum sacrae ipsius Personae debitorum specimen pro me exhibeat. Ab instituti namque seraphici ratione paenitus deflectere convincerer, si rem enixe adeo ac loculenter a Seraphico Parente commendatam, inculcatam et saepe saepius in sacro Regulae codi– ce verbis iteratis expressam, quamque se, suosque asseclas ac uni– versum Ordinem Summo Pontifici et Ecclesiae Romanae pedibus submittens, praecipuum sui sectatorum decus praetermittere, seu parvipendere auderem. Piis itaque magni Patris mei vestigiis in– sistens, et a via quam verbo et exemplo mihi indidit nec in mi– nimo declinare cupiens, supplices ad Apostolorum Principis suc– cessorem atque catholicae unitatis cetrum protestationes digne– tur Eminentia Vestra pro me exhibere, queis intimos sincerosque mei cordis erga ipsum et Apostolicam Sedem affectus depromat, et Paternam iureque obtandam illius benedictionem pro me exposcat, sat bene confidens prospero hoc fortunatoque auspicio mihi com-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz