BCCCAP00000000000000000000579
Promulgata constitutione apostolica lnter graviores die 15 maii anni 1804, Pius VII novam quasi normam seu figuram iuri– dicam in religiosorum Ordinum regimine instauravit. Nihilomi– nus haec rerum iuridicarum haud levis mutatio non extemplo ne– que inconsiderate, multoque minus ultro libentique animo a Summo Pontífice peracta est. Quinimmo, ut omnes norunt, est veluti novis– sima phasis seu conclusio plus minus necessaria falsae doctrinae rationis seu, ut aiunt, ideologiae, quae iam diu serpebat et divul– gabatur. Post medium enim saeculum XVIII, Hispaniarum regis catholici administri, opinionibus erroribusque gallicanismi et ian– senismi imbuti atque praeoccupati, non solum nimis aeque atque iniuste in ecclesiasticis negotiis moderandis sese ingerebant; sed religiosorum quoque Ordines in suis ditionibus constitutos sub potestate regia reducere conabantur, eosque ab immediata et di– recta Summi Pontificis iurisdictione alienare, necnon a Romana– rum Congregationum moderamine ac directione sub:trahere sata– gebant. Porro huiusmodi politici atque pseudoreligiosi conatus in id unum tendebant, nimirum ut facilius ecclesiam nationalem constituerent et religiosos sodales universos sibi subiectos habe– rent, quum hi a superioribus nationalibus regerentur 1 • Et ex par– te saltem fautores huius propositi finem assecuti sunt. Pedetemp– tim, una aliave subdola ratione et ementito praetextu in medium prolatis, Vicarii religiosorum nationales constituebantur, uti con– tigit Fratribus Minoribus an. 1776, sodalibus Ordinis S.mae Tri– nitatis redemptionis captivorum an. 1782, Carthusianis an. 1784 et an. 1786 Augustinianis". Labente saeculo XVIII Fratres Minores Capuccini huic auto– nomiae nondum devenerant. At apud ipsos quoque sententia gra- 1 De conamine ecclesiam schismaticam nationalem instituendi cf. Marcelino l\iIENÉNDEZ PELAYO, Historia de los heterodoxos espaiioles. V (Regalismo y enciclope– dia), Santander 1947, 204-213. 2 Cf. E. ESTEBAN, O.E.S.A., De g1lbernatione Ordinis nostri [S. Augustini] du– rante generalatus alternativa, in Anal.August. 14(1931-32) passim; BASILIO DE RUBÍ, O.F.l\LCap., Reforma de Regulares en Espaiia ,i principios del siglo XIX. Estudio histórico-juridico de fo bula <i: Inter graviores > (15 mayo 1804), Barcelona 1943, 26-28.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz