BCCCAP00000000000000000000579

29 Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis et consultationi– bus Episcoporum et Regularium praepositorum consilio, auditoque Ministro Generali dicti Ordinis, ea statuere decrevimus quae tempo– rum rerumque circumstantiis opportuna videntur, ne Comitia gene– ralia tempore suo celebrari valeant. Nos igitur omnes et singulos, quibus praesentes Litterae favent, speciali beneficentia prosequi va– lentes et censentes, Auctoritate Apostolica vi praesentium dilectum filium Cyprianum, hodiernum Ministrum Provincialem Matriti, sive Provinciae Castellae, cuius praeclara merita commendantur, in Pro– Vicarium Generalem usque ad proxima futura Comitia generalia die 4ª iunii, ut dictum est, celebranda, cum omnibus facultatibus, iuribus, privilegiis, indultis, praerogativis, praeeminentiis, auctori– tatibus et honoribus eidem officio adnexis, eligimus et deputamus. Ti– bique, Ven. Frater, mandamus ut huiusmodi electionem nomine No– stro fratribus eiusdem Ordinis in Regnis Hispaniarum degentibus, et memorato Pro-Vicario subiectis patefacias, cosque ad obedien– tiam et reverentiam in memoraturn Pro-Vicaríum Generalem per Nos electum excitare cures 88 • Ad normam praecitati brevis pontificii, Praeside Nuntio apo– stolico apud regem catholicum, die 4 iunii an. 1830 suffragatores provinciarum Hispaniae Ministrum generalem totius ürdinis ele– gerunt Joannem a Valentia 80 , Procuratorem generalero et sex defi– nitores. His vero vix peractis electionibus, aliqui religiosi sodales eas irritas et illegales declaravere, adserentes quod suffragatori– bus capituli Matritensis nihil aliud competebat nisi facultas eli– gendi supremum moderatorem et tres vel quatuor definitores. Exinde acriter disputatum est cum Romae tum l\fatriti de Procu– ratore generali eligendo. Prefecto ansam disceptationibus et querelis eiusmodi dedit etiam ipsemet neoelectus Minister generalis, dum electionem card. Protectori nuntiabat eique dubia solvenda hisce verbis propo– nebatºº: Em.me Domine: Ad fastigium reg1mm1s Ordinis Minorum S. P.N. Francisci Capuccinorum a comitiis generalibus celebratis Ma– triti die quarta praeteriti iunii (non meis meritis, quae sentio quam sint exigua) evectus, stupore pressus deffecit spiritus meus. Ete– nim cum rei gravitatem iterum iterumque perpenderim, variis ti– mendi rationibus stipatam comperii. Timeo praesertim debilita– tem meam ad tantum onus angelicis humeris formidandum impa– rem. Ast Deus omnipotens, qui humilia respicit et de stercore ele- 88 Cf. ibid.; Bullarium Ord.Pr.Jllin. Capuccinornm X, Oeniponte 1884, 2s. Cy– prianus, in saec. Víctor Aparicio, hahitum religiosum induerat die 28 aug. an. 1792; exstitit professor philosophiae et theologiae, atque in comitiis diei 19 octobris an. 1827 minister provinciae utriusque Castellae electus est. lgnorantur tempus et locus sui obitus. Cf. Er/Lrio divino cit.; BUENAVENTURA DE CARROCERA, Necrologio, 49; Lcxicon capuccinum, 487. 89 Cf. EUGENIO DE VALENCIA, Nccro/ogio seráfico, 202-203, n.1542; BASILIO DE RUBÍ, Reforma de Regulares, 146-147; Lexicon c/Lpuccinwm, 854, ubi perperam le– gitur eum obiisse an. 1856, quia revera mortem oppetiit an. 1846. • 0 Textus epistolae apographus in Arch.gen.O.F'.,l:f.Cap., G/02.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz