BCCCAP00000000000000000000579

22 Generalem Ordinis servandam esse decrevit prout constat ex re– scripto, quod similiter accepimus 63 • Cum facultates Vicariorum eaedem sint, quas Magíster Genera– lis habet, ut expresse definitur in bulla Inter graviores, et solum propter Instituti substantiam et unitatem Ordinis conservandam in negotiis, quae maioris momenti sunt, ad spirituale regimen Ordinis ac disciplinam pertinentibus, Vicarius Generalis summum l\fagistrum consulere debet, ut opportuna ac tuitiori via procedat, ut constat ex praelaudata bulla; nihil de Te ac de fratribus Tibi subiectis No– bis competit, nisi Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum de– precare, ut Vobis quae necessaria sunt gratiae auxilium ad onera nostra adimplenda libere largire dignetur; et ut Nos ad consulta vestra habiles faciat. Sed nihilominus votis tuis annuentes, remitti– mus cum cursore regio ispano [ !] sex exemplaria encyclicae, quam ad fratres nostrae iurisdictioni subiectos direximus, ut facias de illis quod Tibi melius in Domino placuerit, et notum sit fratribus Tibi commissis ministerium nüstrum. Siquidem in ea reperies au– thenticam copiam Apostolicarum Litterarum, quibus Summus Pon– tifex Nos instituere dignatus est in 1\/Iinistrum Generalem totius nostri Ordinis. Iam antequam Litteras tuas reciperemus, scripsimus E.mo ac R.mo D.no Domino nostro Cardinali Protectorí notam facientes illi electionem nostram, nostrumque debitum obsequium ipsi prae– stantes. Nihilominus Tibi obsecramus in Domino, ut ipsi testimo– nium perhibeas gratitudinis nostrae, obsequii ac obedientiae; et sic quae ab ipso vela Romano Pontífice ordina[ta] sunt vel ordinan– da in posterum fuerint, quaeque quodammodo Nobis scire oporteat, fidenter Tibi obsecramus, ut cum festinatione nuncies. Rex Catholicus Ferdinandus VII prosequens nostrum Ordinem ipsamet pietate ac honore, quo Aviti sui, Nos inter 1\/Iagnates Ispanos[ !] primae Classis adnumeravit die 23 maii 6 · 1 • Optamus scire si episcopo Bobiensi datus est successor in mini– sterium Procuratoris generalis 65 • Non dubitamus de tua circa Nos 63 Minuta pictura (6,5 x 5,5 cm.) coloribus aqua dilutis artefacta, quae Virgi– nem Matrem sedenfom exhibet cum Puero Jesu ubera sugente, ad haec usque tem– pora penes Ministrum Ordinis generalem servatur. Occasione oblata, textum rescripti exscrihimus, ad quod in epistola lector remittitur: « Beatissime Pater: Fr. Erhardus a Radkerspurgo, ex-Generalis Capuccinorum, humillimus servus Sanctitati Vestrae, in terram prostratus, reverenter exponit: se obtinuisse ab Augustissima ·Maria The– resia, Regina Hungariae et Imperatrice, aliquam Imaginem fü)atissimae Virginis l\Iariae 'Consolatricis afflictorum' intitulatam, ea intentione ut hace !mago semper sit in veneratione. Quapropter orator humillime supplicat, quatenus Sanctitas Sua dt'cernere dignetur, ut haec sancta !mago post mortem oratoris deveniat ad manus Patris Generalis; et successive semp,)r sit in manibus Patris Generalis, vel Vicarii Generalis; nec ullus praesumat umquam f)amdem aliis intra ve! extra Religionem donare; sed eandem semper apud se teneat pro suo et Religionis subsidio, ac sic adimpleatur voluntas Donantis. Pro qua gratia, quod Deus, etc. - Ex Audientia Do– mini [Pii PP. VI] die 25 iunii 1796. Dominus benigne annuit pro gratia iuxta petita. Contrariis quibuscumque non obstantibus. - J. Mercanti, Subst. » (Arch.gen.O.F.M. Cap., BA/251). 6 •1 Cf. MELCHOR DE POBLADURA, Los Generales de la Orden Capuchina Grandes de España de primera clase, in Coll.Franc. 13(1943) 298-300. < 5 Isaias Volpi a Genova, qui ex dimissione Marini a Cadore, an. 1814 munus procuratoris generalis susceperat, die 25 maii an. 1818 episcopus Bobiensis renun– tiatus est. Cf. Cenni biografici e ritra.tti di Pndri illustri dell'Ordine Cnpuccino II,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz