BCCCAP00000000000000000000579

21 in negotiis quae maioris momenti erunt ad spirituale regimen Or– dinis ac disciplinam pertinentibus, ut opportuna ac tutiori ratio– ne procedamur, et ut Instituti substantia in universo Ordine con– servetur, Te, Rme. in Christo Pater, consulere non ommitemus. Et quoniam iuxta praescriptum a Sanctissimo nostro Patriarcha Francisco, cap. 12 Regulae, Gubernatorem, Protectorem et Correc– torem nostrae Fraternitatis E.murn ac R.mum cardinalem Alexan– drum Matthei, Sacri collegii Decanurn, genere, virtute ac dignitate praestantissirnum ad praesens habere gloriamur, ad Eumdem etiam dirigenda Tibi fuisset epístola tuae electionis nuncia. Quia vero id ex inadvertentia omissum fuit, Te, R.me in Christo Pater, fidenter obsecro, ut innocuam corrigas omissionem ac summo huic viro, qui tanto cum studio, tantaque cum vigilantia nostras res aman– tissime proseqnitur, hoc debiti obsequii mnnus ultra non protrahas. Humilem tandem observantiam nostram Tibi resignanter, reve– renti manuum osculo, eo quo decet obsequio subsignamur. Romae 14 maii 1818. Tuus R.me in Christo Pater Humillimus ac obsequentissirnus in Christo famulus Fr. Marianus Haud difficile est hisce in litteris quandam animi offensionem detegere, ipsaeque animadversiones, uti omissio communicationis card. Protectori et silentium de instrumento authentico electio– nis aliquam reprehensionem prae se ferre videntur. Ceterum Vi– carius generalis opportunum non iudicavit statim fratribus sibi subiectis nominationem peractam ex officio communicare. 1\faluit eam procrastinare donec directe et immediate ipse textum brevis apostolici inspiceret, et deinde mense iulio litteris encyclicis quaestionem enucleavit circa regimen alternum omnibusque pro– vinciis exemplar misit bullae Inter gra,viores 60 • Ex altera autem parte, Minister generalis neoelectus quin eiusmodi consilia repu– diaret, non adeo festinanter responsum scripsit. Post unum men– sem et arnplius sequentem epistolam transmisit 61 : Reverendissime Pater Vicari Generalis, Cum epístola tua Romae data quartadecima maii recepimus si– gilla officii nostri 6 " ac devotam imaginem Beatissimae Virginis Ma– riae, quam Pius Papa VI, recolendae memoriae, penes Ministrum 60 Litterae encyclicae Mariani ab Alatri italice scriptae vulgantur a Philippo a Cagliari, loco cit. 106-109. 61 Textum excerpsimus ex Arch.gen.O.P.M.Cap., Acta Ordinis, AG/10 n.128. '" Iuvat aliqua verba ex laudatis Jitteris encyclicis l\fariani ab Alatri depro– mere: « Fa d'uopo inoltre sapere che, avendo Noi fino agli ultimi tempi usato de sigilli del Ministro Generale, di cuí l'Ordine era privo ed a Luí per tal tempo era– vamo sostituiti, dopo aver prontanwnte rimessi Ji sigilli al nuovo Ministro Generale, come rigguardava i! dovere, con l'intelligenza del P. Procuratore Generale dell'Or– dine abbiamo adottato per l'Ufficio di Vicario Generale un nuovo segno, il quale rap– presenta il nostro santo Patriarca che giusta la visione celeste avuta dal Sommo Pontefice Innocenzo III, rivortata da S. Bonaventura, sosteneva la vacillante Basí– lica Lateranense, con le parole da un canto dell'aria 'vade repara' ». Cf. Fu,IPPO DA CAGLIARI, loco cit. 108.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz