BCCCAP00000000000000000000579

18 permiserunt, et nunc praedicti Ordinis paupertas, aliaeque rationa– biles causae Nobis notae antedictam convocationem huiusmodi ef– fici minime permittunt. Nos autem praefati Ordinis necessitatibus consulere, et charissimi in Christo Filii Nostri Ferdinandi Hispa– niarum Regis Catholici, qui avita pietatis ac Religionis instituta ae– mulando, de Regularium Ordinum, ex quibus tot utilitates ac bona catholicae reipublicae proveniunt, conservatione et augmento est summopere sollicitus, votis annuere, ac praedictum Ordinem de ido– neo Ministro Generali, qui hac vice ex natione Hispana esset eli– gendus ad fonnam supradictae Nostrae idibus Maii 1804 editae Constitutionis providere volentes, ac de dilecti Filii Francisci Sol– chaga eiusdem Ordinis professoris, ex-Provincialis'~, ac praelau– dati Regis concionatoris et ab ipso apud Nos summopere commen– dati, fide, doctrina, prudentia, vigilantia et Religionis zelo pluri– mum in Domino confisi, atque ipsum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis a iure ve! ab homine quavis occasione ve! causa latís, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes et absolutum fo– re5", censentes, motu proprio atque ex certa scientia et matura de– liberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine prae– dictum Franciscum Solchaga in Generalem memorati Ordinis Mi– nistrum ad sexennium proximum tantum a data praesentium in– choandum eligimus, constituimus et deputamus cum omnibus et singulis iuribus, facultatibus, privilegiis, praerogativis, praeemi– nentiis, auctoritatibus, gratiis et indultis, honoribus et oneribus per eiusdem Ordinis statuta praescriptis, perinde ac si in comitiis ge– neralibus rite fuisset electus: mandantes propterea omnibus et sin– gulis praedicti Ordinis Fratribus, aliisque ad quos spectat, ac in futurum spectabit, ut illum in Ministrum Generalem dicti Ordinis recognoscant, et admittant, illique in omnibus munus praedictum respicientibus pareant, obediant, faveant, et assistant. Decernen– tes has praesentes Litteras firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et íntegros effectus sortiri et obtinere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstante prae– missa Nostra Constitutione, ac fel. rec. Benedicti PP. XIV Prae– decessoris Nostri super divisione materiarum, aliisque Constitutio– nibus et ordinationibus Apostolicis, nec non dicti Ordinis etiam iu– ramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia robo– ratis statutis ac consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et lit– teris Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet con– cessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae, apud Sanctam Mariam Maiorem sub annulo Pi- 52 ln apographo supradicto legitur « et Provincialis >>, loco « ex-Provincialis :i,. 53 Haec verba « suspensionis-fore » omittuntur in apographo citato, earumque loco adhihetur breviatio «etc.».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz