BCCCAP00000000000000000000579

17 an. 1776 nominatur, multa in sua provincia Castellae obivit mu– nia, nimirum: praesidis communitatis Villarrubiae (1784), Val– lisoleti ( 28 maii 1790), Toleti (9 sept. 1791), iterum Tarancón (15 dec. 1797) et lVIatriti (S. Antonii, 21 oct. 1802); custodis custo– diae Toletanae (15 maii 1790 et 2°1 maii 1793-1794); a secretis provinciae (12 oct. 1787) et definitoris provincialis (17 maii 1805). Ternpore suppressionis napoleonicae ceteri superiores maiores an. 1805 cum ipso electi vel e vita cesserunt vel impediti sunt quo– minus fratres regerent. Quamobrem clavum gubernii ipse tenuit; et curn an. 1814 vita conventualis restauratur, una cum Vicario generali sedulo operatur ut comitia cogantur et omnia rite dispo– nantur". Praeterea strenue acriterque verbo et scripto religionem et patriarn tuitus est'8, et catholicus monarcha inter suos regios concionatores accersuit. Mirabitur igitur nemo quod tarn praecellens vir ad dignita– tem supremi rnoderatoris a rege proponeretur. Vix legatus apud Sanctam Sedem regiurn rnandaturn acceperat, illud die 18 februa– rii cornmisit card. Secretario, qui, paucis transactis diebus, au– gustam Summi Pontificis approbationem significavit litteris, quae summam rei iterum referunt"'. Reliquum erat ut brevis apostolici promulgatio expectaretur. Iarn vero die 15 martii card. E. Con– salvi textum originalem committit oratori hispano, qui eadem ipsa die grates pro accepto beneficio rependit'•º et per publicum cur– sorem ad aulam Matritensern breve apostolicurn mittit, quod est tenoris sequentis 51 : PIUS PP. VII Ad futuram rei memoriam Quamvis iuxta statuta Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci Cappuccinorum nuncupatorum ac Constitutiones et Ordinationes Apostolicas, et praesertim Nostras in simili forma Brevis expeditas Litteras idibus Maii anni 1804, comitia generalia pro electione novi Ministri Generalis certo determinato tempore ac certis sub condi– tionibus in illis expressis convocanda sint; transactae tamen tem– porum calamitates electionem huiusmodi praefinito tempore .haud 47 Cf. Erario divino, 307s. In his tamen comitiis provincialibus Matriti coa– <lunatis <lie 28 aprilis an. 1815 Franciscus a Solchaga nullum obtinuit officium. Pro– prie titulus Ministri provincialis ei non convenit, quippe quo<l provinciam rexit tantummodo qua vices gerens; et reapse in catalogis mo<leratorum provinciae Castel– lae eius nomen non recensetur. ·18 Cf. l\IELCHOR DE PoBLADURA, Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, 160 nota 8. •19 Litterae card. Consalvi (Romae, 28 febr. 1818) ad legatum regium in vul– gus proferuntur infra doc. 7. Cf. Arch.Embaj.Españ., Leg.745, Exped.XXV. 50 Utraque t,pistola servatur in Arch.Embaj.Espaíí., Leg.745. 51 Textus huius apostolici brevis deest in Arch.Vat., Secretaria Brevium, vol.4628 (mcnse mart. 1818). Apographon adservatur in Arch.Bmbaj.Españ., Leg.745, Expcd.XXV. Inseritur quoque in primas litteras encyclicas a Francisco a Solchaga ad religiosos sibi subditos missas mense iunio (vide infra notam 66), ex quibus, ra– tione quoque habita a<l supra<lictum apographum, impraesentiarum exscribimus. Prae• terea <lesi<leratur quoque in Bullario Ordinis.'

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz