BCCCAP00000000000000000000579

16 die 22 ianuarii an. 1818 card. Secretarium adivit eumque exoravit ut, quantocius fieri posset, patefaceret quidnam veri in praedicto contineretur rumore' 3 • Et reapse iam die 30 eiusdem mensis tria authentica testimonia Matritum transmittere poterat: unum (24 ian. 1818) Alexandri card. Mattei, Ordinis Capuccinorum Protec– toris; alterum (26 ian. 1818) E. Consalvi card. a secretis Status; tertium denique (24 ian. 1818) Fabritii Testaferra, a secretis S. Congr. Episcoporum et Regularium. Hi tres praelati uno ore adse– rebant lVIarianum de hac re nec verbum quidem fecisse, promitte– bantque, si casus acciderit, se nihil facturas esse, inconsulto ca– tholico monarcha· 14 . Rebus igitur sic stantibus, solutio protrahenda non erat, et feliciter protracta non est. 3. - De i1tinistro generali Francisco a Solchaga Eodem die, quo orator hispanicus laudata trium praelatorum testimonia per cursorem Matritum mittebat, scil. die 30 ian. an. 1818, regius administer a publicis dirimendis causis tribuendis– que favoribus decreverat ut succesor lVIariani a Bernardos deputa– retur. Regium mandatum (Real Orden) hac de causa edictum et die 3 februarii Romam missum in primis declarat statum quaestio– nis: simultates domesticae inter Vicarium generalem et Ministrum provincialem Castellae nedum attenuantur, sed in dies magis ex– citantur. Ad pacem igitur stabiliendam et regularem disciplinam, quae semper in Ordine viguit, restaurandam fovendamque, alium supremum moderatorem eligere necesse est. Iam vero quia hodier– na Europae rerum adiuncta oeconomica et politica nimis obstant quominus comitia generalia ad normam constitutionis apostolicae Inte1· gra1Jiores cogantur, rex catholicus enixe postulat ut Sum– mus Pontifex ad supremam Ordinis dignitatem Franciscum a Sol– chaga evehere dignetur 45 . Et sane hic religiosus vir dignus erat, qui omnibus commen– daretur'16. Franciscus natus est an. 1747; Fratribus Capuccinis cooptatur Salmanticae die 7 augusti an. 1764 et an. 1772 ad pres– byteratum evehitur. Ex quo vicarius coenobii oppidi Tarancón go en conocimiento de V.E., a fin de que se sirva cortar con la Santa Sede esta sorpresa, hasta que dando yo cuenta a Su l\Iagestad del expresado expediente, se digne resolver lo que estime conveniente'. De Real Orden lo comunico a V.E. para su conocimiento y execución. Dios guarde a V.E. muchos años. Madrid, 2 de enero 1818. José Pizarro ,, (Arch.Ernbaj.Españ., Lcg.688). 43 Epistola oratoris hispani ad card. Secretarium, ~omae 22 ian. 1818, in Arch. Ernbaj.Españ., Lcg.745. H Textus apographus testimoniorum servatur in Arch.Ernbaj.Españ., Leg.744, n º 10G2. 45 Epistola Josephi Pizzardo (Madrid 3 febrero 1818) ad Antonium de Vargas y Laguna hispanum apud S. Sedem oratorem, in Arch.Ernbaj.Espa1í., Leg.745, Expcd.XXV. Textus editur infrn doc. G. 46 Cf. Erario divino cit.; BUENAVENTURA DE CARROCERA, Necrología, 215-216; BASILIO DE RUBÍ, Reforma de Regulares, 145-146; MELCHOR DE POBLADURA, Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, 159ss; Lc,,:ícon capuccinum, 636,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz