BCCCAP00000000000000000000579

14 tiones, auctoritate apostolica confirmatas ac iuxta Apostolicas Lit– teras fel. rec. Urbani PP. VIII praedecessoris Nostri in simili for– ma Brevis expeditas iugis semper mos eodem in Ordine viguit, ut ad generalia comitia ex singulis Provinciis duo cum l\:Iinistro provinciali convenirent Custodes, qui in provinciali designarentur Capitulo proximiori Comitiis generalibus non celebrandis nisi de septennio in septennium, etiam si interim fieret, ut l\:Iinister ge– neralis tempore sui ministerii obiret. Verum quia per Apostolicas Nostras pariter in forma Brevis datas Litteras, quae incipiunt Jnter graviores, dispositum est ut, deficiente ob quamlibet causam l\:Iinistro generali seu Vicario generali Ordinis Regularis, procedí illico debeat ad novam successoris electionem per Capitulares eius nationis, cui l\:Iinister vel Vicarius huiusmodi ad eamdem pertinens praeerat; hinc si forte id prius contingeret, quam Custodes eligendi dumtaxat ad formam per Urbanum praedictum praescriptam forent electi, tune solí l\:Iinistri provinciales praedictarum vi Litterarum Nostrarum in successore renunciando locum haberent; qui tamen Provinciales, quum sex tantum iuxta numerum Provinciarum Ordi– nis in Hispania existant electores pro tanti ponderis re pauci ad– modum videantur, idcirco Nobis humiliter, etc. fecisti, etc., digna– remur. Nos igitur Te specialibus, etc., volentes, etc., censentes, etc., inclinati, ut de dilecti Filii Nostri S.R.E. Praesbiteris Cardinalis Aloysii de Bourbon nuncupati lVIetropolitanae Ecclesiae Toletanae dispositione et concessione Apostolica Praesulis et Archiepiscopa– lis Hispalensis Ecclesiae Administratoris, Regularium Ordinum in Hispaniis generalis Visitatoris alias per Nos constituti licentiam Fratres Minores Capuccinos Hispaniarum convenientes in Capitu– lum, non expectato eo, quod proxime accidat generalibus Comitiis, sed in quolibet Capitulo provinciali duos pro unaquaque Provincia Custodes, qui praeter iura et privilegia solita et coniuncta gau– deant quoque loco et voce, aeque ac l\Iinistri provinciales, in elec– tione novi successoris ad ministerium seu vicariatum Ordinis gene– rale, quoties generalem 1\/Iinistrum seu Vicarium quando, uti prae– missum est, ante sui muneris terminum defecisse contigerit, eligere et designare (canonice ac iuxta formam constitutionum) libere, etc., valeant, Auctoritate Apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus. Non obstantibus dictis Nostris Litteris aliisque Consti– tutionibus et Ordinationibus Apostolicis, necnon dictorum Ordinis et Provinciarum, etc., innovatis, etc., derogamus, etc., quibuscumque. Datum S. lVIariae die 15 Dec. 1807, aº 8 º Ut in quolibet Capitulo provinciali eligi possint duo Custodes cum voce et loco in electione successoris ad generalatum seu vicariatum generalem Ordinis quoties lVIinister seu Vicarius generalis deficiat ante tempus pro suo munere praestitutum. Est de licentia Visita– toris generalis Ordinum Regularium in Hispaniis. Placet B[arnabae] G[regorio] R. Card. Braschius de Honestis Exinde Eugenius a Roma, provinciarum hispanicarum in Urbe procurator seu vices gerens, dispensationem petiit a taxa

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz