BCCCAP00000000000000000000579

13 !taque Marianus a Bernardos rnunus Vicarii generalis absque definitoribus suscepit illudque ad finem usque perduxit. Non ta– rnen neglexit ornnia ternpestive disponere, ut in futuris electioni– bus peragendis ius Ordinis particulare recentioribus aptaretur norrnis constitutione apostolica instauratis. Porro quia contingere poterat, ut non omnes provinciae suae ditionis custodes haberent electos, qui comitiis generalibus interessent, sequentem supplicem libellurn Surnrno Pontifici porrexit 35 : Beatissime Pater: Frater Marianus a Bernardos, Vicarius Gene– ralis Capuccinorum Hispaniae, Sanctitati Vestrae humillime expo– nit: quod Capuccinorum constitutiones in capit. VIII ordinant, et semper servatum fuit iuxta Breve Urbani VIII, ut ad Capitulum generale in qualibet Provincia conveniant cum 1\/Iinistro provin– ciali duo Custodes electi a Capitulo provinciali proximiori ipso Ca– pitulo generali 3 H, quod nonnisi de septennio in septennium celebra– tur, etiam si generalis 1\/Iinister e vita decessisset, antequam ofil– cium suum compleret. Sed cum Breve lnter graviores pro nova dispositione Praelato– rum regu!arium Hispaniae a Vestra Sanctitate emanatum disponat quod, deficiente quacumque ex causa Generali ve! Vicario generali. statim eligatur suus successor ab ipsis capitularibus illius nationis, ex qua Praelatus generalis erat; et accidere potest ut haec mors contingat in tempore, in quo non sint duo praecitati Custodes elec.:– ti iuxta praecitatum Breve Urbani VIII, nisi in omnibus Capitulis provincialibus eligantur. Et aliunde soli sex Ministri provinciales videantur pauci electores pro eligendo successore Generalis, seu Vi– carii generalis deficientis. Ideo ad pedes Sanctitatis Vestrae pro– volutus supplicat, ut concedere Vestra Sanctitas dignetur, ut in quo– libet Capitulo provinciali Capuccinorum Hispaniae semper ab ipso Capitulo duo Custodes eligantur, qui in quocumque eventu cum Pro– vincialibus adeant ad electionem Generalis ve! Vicarii generalis. Eo autem magis humillimus orator hanc gratiam a Sanctitate Vestra obtenturum confidit, quod eiusdem executioni, si tamen illam Sanctitati Vestrae concedere arrideat, Regium indultum ac Cardi– nalis Archiepiscopi placitum accedat. Nescimus quo tempore eiusmodi preces prolatae sunt. Sed re– quisita facultas die 15 decembris an. 1807 concessa est in forma brevis apostolici, cuius tenor est sequens 37 : Dilecto filio 1\/Iariano a Bernardos, Vicario Generali Ordinis Fra– trum 1\/Iinorum S. Francisci Cappuccinorum nunc in Hispania. PIUS PP. VII Dilecte fili: Expositum Nobis nuper tuo nomine fuit, quod iuxta tui Ordinis Fratrum 1\/Iinorum Capuccinorum S. Francisci, apud quos tu in Hispania Vicarii Generalis munere fungeris, constitu- 35 Arch.Vfft., Sccrcforfo Brcvium, vol. 4549, n.6. 36 De vi ac vicissitudinibus brevis apost. Urbani VIII Salvatoris et Domini (18 iun. 1643) cf. M:ELCHIOR A POBLADURA, Historiff gcnemlis Ord.Fr.,lfin. Capuccino– rum II/1, 132-133. 37 Arch.Vat., Secretaria Brevium, vol. 4549: Pius VII, 1807, n.6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz