BCCCAP00000000000000000000579

12 illud tolerabat 1\/Iarianus a Bernardos. !taque negotium delatum est ad visitatorem apostolicum card. archiepiscopum Toletanum, qui die 22 novembris authentice declaravit Ministrum generalero suo iure cessisse ipsa electione Francisci a Calanda mense martio peractaªº. Exinde Vicarius generalis litteras encyclicas cum ordi– nationibus et hortamentis ad omnes Hispaniae provinciales mit– tebatª1. Sed alia quoque aderat difficultas. Summus Pontifex consti– tutione apostolica Inter graviores apertis verbis edixerat se pro hac vice Vicarios generales ceterosque superiores maiores hispa– nos costituturum esse. Verumtamen brevi apostolico Inter caetera tantummodo Vicarios generales constituit, quibus - addebat - « facultatem concedimus et impertimur, duraturam ad benepla– citum huius Sanctae Sedis, prout Nobis in Domino expedire vi– debitur, gubernandi respectivos suos Ordines etiam sine opera et subsidio sociorum..., expresse declarantes hanc, quam tribuí– mus facultatem intelligendam et accipiendam esse omnino intra limites regularum et constitutionum..., ac salva in omnibus prae– dicti filii nostri card. de Bourbon visitatoris a Nobis deputati » 3 ~. Proh dolor, nunc quoque placitis aulae Matritensis, licet aegre et invite, obtemperatum est. Praedictae bullae ordinatio circa de– finitores seu socios regiminis Vicarii generalis administris regiis non placuerat. Emmanuel Godoy litteris diei 29 novembris an. 180:1 fortiter postulabat ut, seclusis quibuslibet regiminis sociis, solus Minister, respective Vicarius, generalis negotia pertracta– ret, ut ea expeditius et efficacius exsolverentur ad promovendam disciplinae reforrnationern et religiosorum pacem:ia. Latet anguis sub herba ! Pericula regiminis unius tantum personae card. Se– cretarium suosque cooperatores non latebant, eapropter totis vi– ribus enitebantur durationern saltero ad pancos annos circumscri– bere; e contrario, Hispaniae procuratores exigebant ut protrahe– retur donec Summus Pontifex et Rex Catholicus communi seu concordi sententia rem aliter disponerent. Cardinalis Secreta– rius restitit, et quaestio sancita est, adhibitis formulis « ad bene– placitum Sedis Apostolicae » « et salva in omnibus auctoritate card. Visitatoris »; simulque edocti sunt legatus hispanicus in Urbe et Nuntius apostolicus Matritensis de «mente» Summi Pontificis, qui peroptabat ne regimen sine consiliariis seu defi– nitoribus nimis protrahereturª\ 30 Exemplar authenticae clecisionis visitatoris apostolici carel. Aloisii ele Barbón aclservatur Hispali in Arch.prov.0.P.M.Cap., illudque publici iuris facimus infra cloc. 5. 31 Exemplar litterarum apographum in Arch.0.F.Cap.Prov.Catalauniae (Bar– celona-Sarria): Ms.54. 32 Cf. E. ESTEBAN, Documenta aliquot, in Anal.August. 14(HJ31-32) 351. ' 3 Epistola E. Godoy ad carel. Consalvi (Madrid 30 dic. 1804), in Arch.Vat. Niinz.Spauiw. Appcnd.Napolcon. ú/1. Editur infra doc. 2. 3 -' Epístola card. Consalvi ad card. Antonelli (Roma 10 maggio 1805), in Arch. Vat., Nunz.Spauna. Appcnd.Napoleon. 5/1.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz