BCCCAP00000000000000000000579

11 quum gratum regis animi pandit 25 • Textum brevis consideranti li– quido patet agi de iteratione alterius brevis lnter caetera (15 mart. 1805), cuius vim et substantiam in omnibus retinet sive quoad Vicarii generalis auctoritatem sive quoad muneris durationem sive quoad alia eiusmodi. Recens electus Vicarius generalis die 26 no– vembris subditos de hac re certiores faciebaF". Electione lVIariani peracta, difficultas haud modica eidem ob– venit ad munera pacifice obeunda et iura fruenda. Celeritate, qua gubernium Matritense negotium autonomiae Regularium in di– tionibus hispanicis propellebat, impedivit quominus Sedes Aposto– lica tempestive ea omnia ordinaret, quae necessaria et utilia erant ad rectam regiminis alterni exsecutionem. Contigit ut supremus Ordinis Capuccinorum moderator et Vicarius generalis recenter electus essent hispani et uterque lVIatriti commorans. Nemo non videt inusitatae rei consectaria. Profecto promulgatione brevis apostolici lnter caetera (15 mart. 1805), quo Vicarii generales nominabantur, lVIinister generalis suis iuribus et facultatibus exo– nerabatur, saltem in ditionibus Vicario subiectis. Sed quia ex al– tera parte Summus Pontifex bulla Inter graviores mandaverat « ut in Ordinibus, qui nunc Praesidem generalem habent, is suo munere fungi pergat usque dum absolvatur tempus, quod Ordinis sui legibus praestitutum est », Nicolaus a Bustillo legitime suo iure utebatur quoad sodales religiosos extra Hispaniam degen– tium. Et quidem in rescripto die 11 ianuarii an. 1806, quo S. Ri– tuum Congregatio missam et lectiones officii divini pro festo 1.\fa– tris Divini Pastoris approbabat, legitur obtentum esse « suppli– cante R.mo P.Fr. Nicolao a Bustillo Generali Ordinis lVIinorum S. Francisci Capuccinorum »~ 7 • Denique Pius VII die 20 maii praedicti anni 1806 constituit Michaelem Angelum a Sansepolcro (t 1818) lVIinistrum generalem Ordinis~ 8 • Nihilo tamen minus si Nicolaus a Bustillo pacifice ac cano– nice quoad universum Ordinem extra Hispaniarum regna munus generalatus exercere poterat, aliter sentiendum esse videtur de religiosis sodalibus hispanicis. Verum quidem est quod ipse prae– fuit comitiis provincialibus Castellae die 17 maii 1805; sed hoc tolerare non poterant regni administrF9; neque forsitan posthac 25 Utraque epistola in Arch.Embaj.Españ., Lcg.729. Verum quidem est quod praelaudatum breve apostolicum die 15 eiusdem mensis Matritum a cursore regio transmittitur. Haec dicta sint ad confusionem vitandam. 26 Cf. exemplar communicationis infra doc. 5. 27 Cf. JUAN B. DE ARDALES, O.F.llLCap., Ln Divinn Pnstora y el Beato Diego José de Cádiz, Sevilla 1949, 545. Profecto tempus regiminis (cf. supra nota 20) men– se maio an. 1803 absolvebatur; sed non desunt qui asserant (et nobis, qui documen– ta non vidimus, id valde verisimile apparet) hoc eodem anno prorogationem con– cessam esse. 28 Breve apost. lntcr caetera (20 maii 1806), in Bnlla.rium Ord.Fr.Jlfin. Ca– puccinornrn IX, 301-303. Errat ergo llfarianus ab Alatri, qui suis litteris encyclicis an. 1818 adserit l\1ichaelem Angelum an. 1805 electum esse Ministrum generalero. Cf. L'Itnlia Franc. 18(1943) 107. 29 Cf. Erario divino, 300.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz