BCCCAP00000000000000000000574

194 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA Quarto expleto saeculo a morte S. Caroli Borromeo, in urbe Milano et cura Academiae S. Caroli, apud Bibliothecam Ambrosianam diebus 21- 26 maii habitus est conventus intemationalis, cui fuit thema: San Carla e il suo tempo. Triginta novem relationes afferebantur in programmate, quarum una prolata est a sodali capuccino A. Colli: Un trattato di ar– chitettura cappuccina e le « Instructiones Fabricae » di S. Carla. Cf. Vita e Pens. 67 (1984) n. 9, 62-70. In urbe Zagreb diebus 28-30 maii Institutum Mariologicum Croaticum Facultatis Theologicae Zagrebiensis III symposium marianum celebravit, de argumento quod latine effertur: Sanctuaria nostra et Ecclesia peregrina seu in via. Ex Ordine franciscano relationes habuerunt sodales O.F.M. T. Vojnovié, J. A. Soldo et L. Oree necnon capuccinus B. Z. Sagi. Acta prodierunt in Bogoslovska Smotra 54 (1984) n. 4, 465-666. In civitate Bagnoregio (Víterbo), diebus 2-3 iunii Centrum Studiorum Bonaventurianorum suum annuum XXIII conventum studiorum egit, cui fuit thema: Essere e linguaggio in san Bonaventura. Una prospettiva di rícerca nell'odierna filosofía del linguaggio. Relationes editae sunt in Doctor Seraph. 32 (1985) 64 pp. Cf. Osserv. Rom. 13.VI.1984, 5. In urbe Amersfoort (Neerlandia) diebus 24-27 iulii Academia Fran– ciscana, quae sedem habet in urbe Münster, XXVII conventum celebravit. Quindecim relationes prolatae sunt iuxta haec themata divisae: Eschato– logíe unel Utopie im Alten und Neuen Testament; Philosoplzisch literarische Utopien; Eschatologie und Utopie im franziskanischen Denken; Politische Utopíen; Naturwissenschaft unel teclmischen Utopien. Cf. Franc. Leven 67 (1984) 233-235. In urbe Bari, apud « Oasi Francescana » sodalium capuccinorum, die– bus 1-5 septembris agebatur IX hebdomada theologico-biblica, cui fuit argumentum: Il messaggio elei profeti. Il messaggio dell'Apocalisse. Inter relatores, nomen invenimus episcopi capuccini Benigni Papa. Apud centrum culturale « Villa Toval » in Passo della Mendola (Trento), Studium Theologicum S. Bernardini O.F.M. urbis Verona diebus 2-8 sep– tembris VIII hebdomadan1 spiritualitatis franciscanae instruxit. Lectiones, quibus fuit argumentum Motivi di spiritualitil negli scritti cli S. Antonio, tradiclit sodalis conventualis V. Gamboso. In oppido San Giovanni in Fiore (Cosenza), cura Centri Internationalis Studiorum Ioachimitorum, cliebus 6-9 septembris agebatur II congressus internationalis mediaevalis, de themate: L'etil dello spirito e la fine dei tempi in Gioaccliino ela Fiare e nel gioaclzimismo medioevale. Habitae sunt 13 relationes et 11 communicationes. Cf. Cath. Híst. Rev. 71 (1985) 158s. In urbe Koln, promotore « Thomas-Institut » Universitatis Coloniensis, diebus 11-14 septembris coadunatus est XXIV conventus vulgo « Media– vistentagung », cui fuit argumentum: Orientalische Kultur unel europiiisches Mittelalter. De re franciscana saltem D. Berg disseruit: Das Problem cler Franziskanermission im 13. Jahrlumdert 11nter Berücksichtig1111g eles Bildes van der íslamischen Welt in eler zeitgenossischen Orelenshístoriographie. In urbe Chambéry cliebus 17-19 septembris habitum est colloquium gallico-italicum, cura commentariorum Revue d'Histoire ele l'Eglíse de France et Rívísta di Storia della Chiesa in Italia, et quidem de argumento:

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz