BCCCAP00000000000000000000574

CHRONICA AN. 1984 199 iuris factae erant, non tamen fideliter, a Hyacintho de Troina, cardinalis a secretis, et titulo I miei trentacinque anni di missione nell'Alta Etiopía. Haec nova editio amplissima introductione necnon adnotationibus historicis ditata est. Cf. Osserv. Rom. 13.VII.1984, 4. Sodales franciscani regionis Latii praemium litterarium « S. Francesco d'Assisi,, apud conventum S. Francisci a Ripa in Urbe instituerunt, tribuendum operibus litterariis, historicis et alii generis quae nuntium evangelicum fraternitatis universalis, prout a S. Francisco interpretatum, enodent. Cf. Osserv. Rom. 7.X.1983, 3. Clauso certamine operis fundati vaticaní « Latínitas " pro anno 1984, die 2 decembris delecti arbitri communi sententia decreverunt praemio afficere carmen seu elegiam In bellum propinquans, auctore Elia de Labiano, provinciae capuccinae Navarrae alumno. Hic sodalis, nunc 80 vitae annos agens, et aliud simile praemium an. 1981 tulerat. Cf. CF 52 (1982) 608. Die 4 septembris apud pontificium palatium aestivum de Castel Gan– dolfo, Societas « Spettacoli classici », a M. Bucciarelli moderata, Summo Pontifici obsecuta est ludo scaenico « I fioretti di S. Francesco ", auctore Raphaele Lavagna. Cf. Osserv. Rom. 6.IX.1984, 5. Incepto C. Leone, rectoris ecclesiae S. Francisci O.F.M. in urbe Rieti, die 10 iunii inauguratae sunt binae expositiones ecclesiam illam respicientes, quarum una rei graphico-photographícae, altera documentorum et biblio– graphiae. Hac occasione prolusionem habuit G. Bove: Ruolo della chiesa di S. Francesco nel tessuto cívico reatino (sec. XIII-XX). Cf. Osserv. Rom. 22.VII.1984, 6. Ibidem die 22 agebatur conventus studiorum de eiusdem monumenti architectura, arte et historia. Ineunte anno, in ecclesia paroeciali sodaliurn capuccinorum urbis Fiuggi-Fontc, Hugolinus de Belluno opus musivum, Canticum fratris Solis illustrans, summa arte perficiebat. Ipse sodalis a die 13 iulii ad 15 augustum apud Aularn Carolinarn urbis Aachen expositionem instruxit suorum operum generis « pictura-scriptura » nuncupati, quam deinde invisendam proposuit apud domicilium artis modernae « Andrea de Pontedera » in hac civitate (Pisa). Sodalis noster praemium « A. e N. Fragapane 1984 » in tertio certa– mine internationali picturae, a municipio de Lampedusa et Linosa indicto, accepit. In urbe Venezia, cura Commissionis Civicae « Venezia Serenissima », a die 7 iulii ad 22 augusti apud Palatium « Giustinian » invisenda exstabat prima expositio « dei Capitéi "· Huius exhibitionis promotor et auctor principalis fuit sodalis capuccinus Florentius Silvanus Cuman, de huius– modi aediculis devotionalibus praesertim in regione veneta cultor, scriptor et restaurator. Sodalis provinciae Navarrae Damianus Iribarren, a die 27 februarii ad 8 martii, exposuit 25 opera picta apud aulam vulgo « Sala de Cultura de la Caja Laboral » urbis Pamplona.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz