BCCCAP00000000000000000000570

244 BULLA « RELIGIONIS ZELUS » eadem scribae menda in illis exemplaribus deprehenduntur, suspicari licet unum ab alio pendere, minime utrumque ex originali exscriptum fuisse. Quia studiosi viri, de re nostra agentes, textu vel a Boverio vel a Wadding vel a Bullariis Capuccino et Romano oblato suo quisque com– modo uti solent, textum emendatum transumptorum authenticorum, ab evidentioribus mendis purgatum, offerimus. Curn autem illa transumpta momento palaeographico seu diplomatico careant, in hoc nostro textu moclernam orthographiam adhibemus. Claritatis lectionis causa, para– graphos iam a Boverio et a praedictis Bullariis numeratas et nos servarnus. Errores et variationes sive transurnptorurn sive textuurn editorurn ad calcem adnotamus, his siglis utentes: Tr A et R (exemplaria transump– torum Anconae et Romae servatorum), B (Boverius), W (Wadding), BC (Bullarium Capuccinum), BR (Bullarium Romanum, ed. Taurinensis). En igitur textus emendatus: CLEMENS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI dilectis filiis Ludovico et Raphaeli de Foro Sempronii 1 Ordinis fratrum Minorum professoribus, salutem et apostolicam benedictionem. Religionis zelus, vitae ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et 2 virtutum merita, super quibus apud nos fide digno commendamini testimonio, nos inducunt ut votis vestris 3 , praesertim quae animarum salutem et religionis propagationem respiciunt, quantum cum Deo possumus favorabiliter 4 annuamus. [1] Sane pro parte vestra nobis nuper exhibita petitio continebat quod vos, olim fervore serviendi 5 Altissimo ducti, Ordinem fratrum Minorum de Observantia nuncupatorum ingressi, in eo, professionem emissi 6, per certum tempus permansistis, et deinde de licentia vestri 7 tune superioris, iuxta formam litterarum apostolicarum super unione et concordia inter praedictos et Conventuales nuncupatos fratres dicti Ordinis edita confectarum, ad ipsorum fratrum Conventualium 1 Foro Sempronii] Forosempronien. Tr A et R, Foroscmpronicnse BR, Forosempronio B, W, BC. 2 et] ac B, W, BC, BR. 3 vestris] nostris Tr A et R. 4 favorabiliter] favorabilem Tr A et R, B, BR, favorabiles BC. 5 fervore serviendi] favore serviendo Tr A et R, favore serviendi BC. 6 in eo, professionem emissi] in ea professione emissi Tr A et R, in eo professione emissa W, in ea professione emissa BC, in ea professionem emissi BR. 7 vestri] nostri Tr A et R.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz