BCCCAP00000000000000000000570
BULLA « RELIGIONIS ZELUS » (Textus emendatus) Reformatio seu congregatio capuccina, Catharina Cybo ducissa Ca– merinensi intercedente, a Clemente Pp. VII approbata est brevi Exponi nobis dato Viterbii die 3 iulii anni 1528, et eadem datatione sub plumbo expedito, i. e. in forma bullae incipientis verbis Religionis zelus. Huius redactio in pluribus mutata est, brevis substantia eadem permanente. Praeter originale bullae fratri Ludovico de Fossombrone traditum, bina transumpta authentica facta sunt: unum pro Raphaele, Ludovici germano fratre, alterum pro Catharina Cybo. Ex quibus exemplaribus tamen hodie nullum superest. Immo, in archivo vaticano scriptio, quam « minuta » aiunt, tantummodo brevis servatur. Anconae die 10 iulii anni 1579 chronographus Marius de Mercato Saraceno bina transumpta authentica trium primorum documentorum S. Sedis nascentem reformationem respicientium per Vincentium Pavesium, publicum notarium apostolicum, conficienda curavit, scil. brevis Ex parte vestra a S. Paenitentiaria die 18 maii anni 1526 fratribus Ludovico et Raphaeli de Fossombrone necnon Matthaeo de Bascio dati, bullae Religionis zclus, et brevis pariter Ex parte vcstra die 11 septembris anni 1528 ab eadem Paenitentiaria concessi quinque sodalibus Observantibus Marchiae statim congregationi capuccinae aggregatis. Haec tria transumpta, conglutinata, duos rotulos membranaceos efformant, quibus est mensura 120 centimetrorum per 45,5: unus in archivo generali Ordinis asservatur; alter in archivo provinciali provinciae Picenae in urbe Ancona. Ad transumptum bullae quod attinet, illud ex originali, quod in urbe Fossombrone - ut fertur - adhuc saeculo XVII custodiebatur, confectum est. Ex exemplari archivi generalis Zacharias Boverius in suis Annalibus Capuccinorum (I, Lugduni 1632, 94-96) textum bullae publici iuris fecit, non tamen fideliter exscriptum, cmn, praeter variantes minoris seu minimi momenti, nonnullae omissiones in eodem deprehendantur. Textum a Boverio excerpserunt tum Lucas Wadding (Amzales Minorum XVI, Ad Claras Aquas 3 1933, 296-298 vel 257s) tum editor Bullarii Capuccini (I, Romae 1740, 3s), apud quos eaedem omissiones inveniuntur praeter alias variationes cuiusque proprias. Ex eodem transumpto authentico Laertius Cherubini textum satis fideliter edidit in suo Magno Bullario Romano (I, Lugduni 1673, 672s), quem editores Bullarii Romani (ed. Taurinensis, VI, Augustae Taurinorum 1860, 113-115) resumpserunt. Fatendum tamen est quod transumpti anconitani bina exemplaria (licet, teste praedicto notario, fideliter ex authentico originali exscripta et « de verbo ad verbum » auscultata et cum eodem collata) erroribus exscriptionis minime careant, qui nullo modo emendati sunt; immo, quia
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz