BCCCAP00000000000000000000570

COMMENTARII HISTORICI CCCCL RECURRENTE ANNO A REFORMATIONE CAPUCCINA CONDITA Fausta occurrente memoria quadringentesimi quinquagesimi anni ex qua Ordo Fratrum Minorwn Capuccinorum per Clementis papae VII bullam « Religionis zelus », clie 3 iulii 1528 Ludovico et Raphaeli Tenaglia de Fossombrono clatam, canonicam in Ecclesia incepit agere vitam, nostrwn Institutum Historicum opportunum duxit, hunc eventum fasciculo speciali « Collectaneorum Francisca– norum », commentarios circa prinzaevam Ordinis historiam exhibente, commemorare. Liceat igitur lectoribus harum disquisitionum swn– mam brevissime praelibare. Quoniam anteriores eclitiones pontificii erectionis docwnenti pluribus laborabant defectibus, I sidorus de V illapaclierna, Archivi generalis nostri Ordinis tabularius, ope exemplarium transumptorum superstitum textum originalem, praemisso prooemio historico-critico, maiore qua fieri potuit cura restituere sategit. I clem A. ceteroquin omnia documenta, in Archivo generali circa Ordinis vicissitudines historicas annorum 1525-36 servata, sedulo conquisivit et critico exa– mini subiecit. Inter fontes quibus spiritualis vultus reformationis capuccinae clara collustratur luce, certo eminent Ordinis Constitutiones anni 1536, quarum Adalbertus Wagner a Stans anno 1926 in conventu de Madonna del Sasso unicum exemplar hucusque cognitum detexit quasque Eduardus de Alen<;on anno 1928 in publicam lucem protulit (cf. Coll. Franc. 45 [1975] 329). Huius textus funclamentalis Octavianus Schmucki characteres franciscanos eruere conatus est. Campum hactenus parum exploratum tractandum aggrediens, Constantius Cargnoni de operibus spiritualibus primorum decennio– rum Ordinis lucubratione longiore ex professo inquisivit, circa sin– gulorum sodalium tum scripta cwn doctrinam, sub nonnullis re– spectibus novam afferens lucem. Praeterea Marianus D'Alatri, ad trutinam vocans duorum chronograplwrum Marii de Mercato Sara– ceno necnon Bernardini de Colpetrazza opera (« Relationes de origine Ordinis Minorum Capuccinorum » et « Historia Ordinis Fratrum 16

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz