BCCCAP00000000000000000000566

Cl!RONIC/\ t\N 1987 209 cam, consociata opera Commissionis Communitatum Europaearum et Comi– tatus Nationalis Italici pro Anno Europaeo Rerum Externarum (vulgo Am– biente) et quidem occasione V anniversarii documenti Carta di Gubbio nun– cupati et praedicti Anni Europaei, diebus 30 aprilis, 12 et 19 maii, habiti sunt tres dies oecologici franciscani, in quibus selecti viri plurimarum natio– num de S. Francisci habitudine ad naturam et de hodiernis problematibus oecologicis disceptaverunt. Cf. Comm. cit. 347s. - Apud Seraphicum diebus 14-25 septembris tradebatur cursus ordinandorum tabulariorum et bibliothe– carum doctrinae et rationis, pro sodalibus Ordinis a Conferentia Intermedi– terranea Ministrorum Provincialium instructus. Docuerunt professores B. Danza, F. Costa, D. Ciccarelli, I. Zanotti et F. D'Ostilio. Cf. Comm. cit. 348-352. - Apud Pontificiam Facultatem Theologicam die 14 octobris inau– guratus est annus academicus 1987-88 (84 Facultatis). Prolusionem habuit M. Wszolek, « Redemptoris Mater », l'enciclica dell'Amzo Mariano. Studiorum rationem, statum personalem necnon operositatem scientificam professorum Facultatis vide in Annuario academico 1987-88, n. 58. - In eadem Facultare, quadringentesimo vertente anno a condito Collegio Romano S. Bonaventu– rae opera Sixti V, die 18 decembris agebatur celebratio academica eventus, quam sequebatur tabula rotunda seu disceptatio de argumento: Qua/e prn– gresso per quale ambiente?, seu de re oecologica. Moderante O. Todisco, partes habuerunt viri periti G. B. Marini-Bettolo, U. Farinelli, C. Savini et B. Przewozni. Cf. Osserv. Rom. 20.XII.1987, 5. De historia collegii sixti– ni cf. ihid. 18.XII, 6. Relationem annuam de statu personali Collegii Internationalis S. Lau– rentii a Brundusio in Urbe necnon de promotionibus academicis anni 1986-87, vide in Laurent. 29 (1988) 181-184. Ad editiones quod attinet eiusdem Col– legii domus librariae « Laurentianum », praeter opus L. Iriarte supra rela– tum, in serie Studi e ricerche prodiit eiusdem auctoris volumen 3: Vocazione /rancescana. Sintesi degli ideali di san Francesco e di santa Chiara (249 pp.). Redactores commentariorum Archivo Iberoamericano urbis Madrid col– lectionem Crónicas franciscanas de Espa11a inscriptam et methodo anastatica editam, volumine 22 auxerunt: J. Coll, Crónica de la provincia de Catalmza. Parte II (XXII-588 pp.). Sub prelo volumen 24: M. de Huélamo, Historia de la provincia de Cartagena. Maioricensis Schola Lullistica urbis Palma de Mallorca die 26 martii sibi elegit novum rectorem, scil. Sebastianum Trías Mercant, qui die 14 aprilis suum officium iniit. Eiusdem investiturae sermonem lege in Estud. Lul. 27 (1987) 138-141. Studium Theologicum Franciscanum Fratrum Minorum urbis Makarska in Croatia 250 annos ab eiusdem fundatione (3 iunii 1736) feliciter complP-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz