BCCCAP00000000000000000000566

222 JSIDORUS DE VJLLAPADIERNA filosofia come tradizione di realta (152 pp., quod complet trilogiam christolo– gicam), et Breviloquio della sera (111 pp.). Sic dicta « Cattedra Francescana », Pontificio Athenaeo Antoniano in Urbe aggregata, seriem 14 acroasium sabbatis dictarum a die 24 ianuarii ad 6 maii dicavit celebrationibus primi centenarii fundationis basilicae S. Antonii in vía Merulana et primi etiam centenarii mortis beatae Catharinae Troiani. Etiam concentus musici habiti sunt. Pro centenario basilicae editum est volumen commemorativum: La basilica di S. Antonio di Padova in via Merulana, Roma. Cent'anni di vita (1887-1987). A cura di Antonio M. Lunar– di (362 pp., ill.). Hac quidem occasione expositio de historia et operositate religiosa et sociali dictae basilicae apparata est, quae invisenda patuit a die 6 iunii ad 2 decembris. Cf. Osserv. Rom. 10.VII.1987, 6. Institutum Theologicum Marchiae, quod apud conventum capuccino– rum in urbe Cingoli (Macerata) fundatum est an. 1983 ut Schola theologica pro laicis, novum cyclum praelectionum instituit pro formatione triennali professorum, studentium, catechistarum etc. qui in religiosas disciplinas tra– dendas incumbent. De quamplurimis aliis institutis culturae religiosae vel franciscanae pro– movendae atque impertiendae nihil novum dicere possumus, quia ipsa plus curant sua incepta alacriter prosequi ac perficere quam illa divulgare. Quoad recentiora opera de re franciscana sive doctrinali sive historica hoc anno 1987 in lucem prolata, lectorem opimam messem inveniet si recen– siones et sectionem Opera ad directionem missa horum nostrorum commenta– riorum oculis percurrat. Periodicum Unesco Spécial n. 11/1987 dicatum est refectioni conventus S. Francisci O.F.M. urbis Lima an. 1535 fundati, qui iure dicitur « le plus grand couvent du Nouveau Monde». Museum quod invenitur apud monasterium clarissarum vulgo « Las Des– calzas Reales » an. 1559 fundatum in urbe Madrid, titulo seu praemio « Mu– seum europaeum anni » (1987) nuncupato a Consilio Europae insignitum est. Mense martio sodalis capuccinus Florentius S. Cuman, fundator institu– ti cui nomen <i Istituto Nazionale di ricerche e di studi sull'edilizia popolare sacra» quodque sedem habet in Marostica (Vicenza), apparavit atque instru– xit expositionem photographicam centum et amplius aedicularum sacrarum (capitei, in dialecto veneto) apud oratorium S. Mariae in Traspontina Romae. Ipse sodalis, sociata opera Petri Fabbian, occasione Anni Mariani splendi– dum volumen edidit: I capiteli di Venezia. Arte sacra minore in Venezia. Catalogo fotografico. Venezia, Edizioni Helvetia, 1987. 30,5 cm., 191 pp. Descriptio tradit 500 huiusmodi sacrarum aedicularum. Apud claustrum conventus S. Luciae O.F.M. urbis Vicenza a die 27

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz