BCCCAP00000000000000000000565
Institutum Historicum maximam ex parte Ordinis meretur aestimationem et gratum animum. Eius labor diuturnus atque silens est servitium toti Ordini impensum; immo est verus apostolatus, quo iuvamur ad inveniendos detegendosque genuinos franciscanismi valores, id est nostrum charisma atque identitatem. Institutum custodit atque diffundit memoriam nostrae historiae capuccinae: custodit, ne pereat; diffundit, ut luceat et illuminet nostros gressus, ita ut secure ambulemus. Nostrum Institutum Historicum est magis cognoscendum, con– sulendum, adhibendum. Est enim instrumentum aptum pro implendo voto de quo Paulus VI in suis litteris, occasione Capituli generalis specialis missis die 20 augusti 1974, scribebat: « Curo maximi mo– menti sit iuvenum institutio seu formatio, altius perspiciatur oportet et apertius ostendatur peculiaris illa traditio Capuccinorum, qua eorum Ordo a ceteris Familiis franciscalibus distinguitur. Itaque charisma franciscale et proprietas vitae capuccinae, e sana Ordinis traditione emanans, clarius erunt definienda et explicanda » (cf. Anal. cit. 90 [1974] 279). Ad hoc enim tandem aliquando ipsum Institutum Historicum tendit; cuius labor iam peractus et, speramus, accedentibus novis viribus, adhuc peragendus, constituit et constituet solidum funda– mentum pro auspicata secura et fructuosa renovatione. Grates nomine totius Ordinis iterum dicentes, laeti nostram fiduciam renovamus fore, ut, non aliter ac hodie, etiam in futuro nostrum Institutum Historicum suum pretiosum servitium praestet. Faxit Deus, cuius benedictionem imploramus super Instituti socios atque incepta. 34 Romae, in curia nostra generali, die 14 novembris 1980. FR. PASCHALIS RYWALSKI Min. Gen. O.F.M.Cap.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz