BCCCAP00000000000000000000565
cerdotali fungi desunt, praesertim festis diebus, prout temporis an– gustia eo,s sinit. Haec laborum atque operum summa prosiliit ex diuturno et indefesso sacrificio Instituti sociorum praesentis atque peracti tem– poris. Sed, ne opus minuatur vel deficiat, Instituto novae vires novique sodi opus sunt. Ex 8 patribus scriptoribus qui nunc in Instituto operantur, 6 sunt maiores quinquaginta annis, et 4 per plus quam viginti et quinque annos in eodem Instituto insudant. De defectu scriptorum, qui in Instituto parati sint sua peculiaria officia competenter obire, magna quaestio quovis tempore fuit, et nunc magis acuta videtur; pro ipsa solvenda omnes Ordinis provin– ciae sollicitae esse debent, quia de re summe vitali pro universo Ordine agitur. Qua de re, dum iure ex corde gratias agimus illis provinciis quae transactis quinquaginta annis siverunt suos filios meliores (scriptores et fratres laicos) in Instituto pro totius Ordinis bono laborare (et peculiari modo grates dicimus provinciis ex quibus sunt novem sodi praesentes in Instituto, scil. Canadae Orientali, Castellae, Helvetiae, Keralae, Langobardiae, Neerlandiae, Romae et Varsaviae), hortamur atque vehementer precamur provinciarum ministros, ut aequo animo sinant accurrere ad totius Ordinis Institutum Histori– cum religiosos filios, praesertim iuvenes, qui genuina et probata vocatione sint praediti pro scientifica inquisitione. Ne dicant, quaeso, suae provinciae illi religiosi opus esse pro apostolatu vel alio quovis munere obeundo, quia particulari servitio generale, quod toti Ordini prodest, praeferendum est. Non sine quodam animi moerore, duo notamus. Ex una parte, instituta scientifica et viri in re historica periti, ex quavis mundi parte, saepe saepius nostrum Institutum adeunt vel litteris inter– pellant pro habendis notitiis et consiliis ad inquisitiones peragendas de re franciscana, et edita ab Instituto opera acquirunt atque laudant; ex altera vero parte, nonnullae Ordinis provinciae parum vel nihil de Instituto Historico curant, et quandoque illud penitus ignorant, ita ut nec periodicum Collectanea Franciscana nec series Monumenta Ordinis et Bibliothecam Seraphico-Capuccinam et alias collectiones acquirant. Has editiones omnes provinciae Ordinis acqui– rant necesse est, et non quidem ut asserventur in sola bibliotheca provinciali, sed ut saltem in conventibus maioribus legi possint, praesertim vero in locis studiorum et formationis. His enim inqui– sitionibus fundamenta nostrae historiae atque spiritualitatis secure deteguntur atque explanantur; fontes enim sunt, ex quibus vitam et spiritum franciscano-capuccinum haurire debemus. 33
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz