BCCCAP00000000000000000000565

immensae materiae quae in primis 40 voluminibus Collectaneorum et 11 Bibliographiae invenitur, accuratissimus atque amplissimus Index confectus est, quem nullus rerum franciscalium inquisitor negligere potest (cf. Anal. cit. 88 [1972] 292s). Haec quidem incepta potiora in Instituto habentur atque im– pensam sodalium operam et tempus insumunt. Nihilominus exiguus sociorum Instituti manipulus vacare quivit etiam curandis augendis– que ceteris publicationum sectionibus. Profecto, collectio Manu– menta historica Ordinis Minorum Capuccinorum (ipsa continet cri– ticam fontium editionem) aliis septem voluminibus aucta est (VIII– XIV); series Bibliotheca Seraphico-Capuccina (amplectitur inquisi– tiones historicas et doctrinales de re franciscana) constat iam 28 voluminibus, quorum 13 post annum 1955 in lucem prodierunt. Alia series, inscripta Subsidia Scientifica Franciscalia, quae anno 1962 inaugurata est, sex volumina recenset. Insuper, in Instituto extra seriem edita sunt tria pretiosa volumina continentia Acta congressuum habitorum Assisii (1972), Romae (1976) et Patavii (1979) de re ad Ordinem franciscalem Paenitentiae spectante. Quapropter voluminum summa postremis his 25 annis editorum attingit ad 29, et numero superat studia usque ad annum 1955 vulgata. Notandum vero est inter ipsa non recenseri duo volumina Actorum Capituli generalis specialis anni 1968 et quinque volumina litterarum et scriptorum minorum cardinalis Guilelmi Massaja, quae et ipsa in lucem prodierunt curantibus Instituti sociis. Alius proficuus laboris campus fuit sectio de scriptoribus Ordinis, in qua minime intermissa est descriptio operum auctorum capuc– cinorum, quae in praesenti numerat ultra 70.000 schedas. Neque silentio praetereunda est cura impensa pro conservando atque augen– do Museo Franciscano, in quo plus quam 20.000 res ad historiam atque artem franciscanam pertinentes asservantur, ac de quo interea brevis catalogus vulgatus est (cf. Anal. cit. 90 [1974] 49-52). Quod ipsum attinet, notanda sunt frequens peritorum concursus et magna imaginum copia quae ex eiusdem tabulis atque caelatis operibus sumitur pro illustrandis voluminibus de re historica vel artistica. Iidem vero Instituti sodales crebram contulerunt operam in paranda studia pro lexicis, encyclopaediis, seriebus historicis, miscel– laneis et foliis periodicis. Inter nova Instituti incepta notatu digna est creber atque activa participatio ad congressus scientificos natio– nales vel internationales, quorum nonnullos ipsimet Instituti socii instituerunt atque pararunt. Et idem dicendum est de cursibus formationis permanentis pro nostratibus hic atque illic habitis, in quibus iidem potissimum solliciti fuerunt fundamenta historica franciscano-capuccinae spiritualitatis patefacere. Nec suo officio sa- 32

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz