BCCCAP00000000000000000000564

206 ISIDORUS DE VILLAPADIERNA IV. CELEBRATIONES, NOMINATIONES, INSIGNIA Inter iubilares celebrationes franciscanas huius anni 1976 primum locum obtinet septingentesimum et quinquagesimum anniversarium a transitu S. Fran– cisci. Litteris die 23 novembris an. 1975 datis, quattuor ministri generales Ordinis invitabant sive singulos sodales sive unamquamque fraternitatem ut celebra– tionem potius internam, cum fine spirituali per modum revisionis vitae nostrae, peragerent. Tamen ínter media et instrumenta ad hanc renovationem spiritualem efficiendam ministri generales commendabant studium scientificum critice factum rerum franciscalium sive Iibris et commentariis edendis sive consessibus, sym– posiis aliisque eiusdem generis faciendis. Quae vota sivc provinciae sive singulae fraternitates universi orbis seraphici studiose susceperunt atque adimplevcrunt. Supra rettulimus maiores congressus scicntificos celcbratos; quoad opera edita, illa amplissime collecta et recensita invenies in commentario nostri sodalis Octaviani Schmucki, Messis opima librorum ab obitu S. Francisci Assisiensis an110 750° clecurrente vu/gatorum, in Col/. Fume. 46 (1976) 321-364 et supra, 119-134. Commentarii scientifici publici iuris facti sunt in pcriodicis praesertim franci– scalibus, quac fere omnia fasciculum seu numerum specialem huic celebrationi iubilari dedicaverunt. Etiam cclebrationes spirituales, nempe peregrinationes paenitentiales, hebdomadae seu dies spiritualitatis, cursus et occursus de re– visione vitae adspcctus acadcmicos seu culturales minime neglexcrunt, nam illis in sollemniis piures acroases de re franciscana sive historica sive doctrinali a viris peritis prolatae sunt. Sufficiat in cxemplum rcferre rclationes scientificas occursus praemissi diebus 21-27 septembris peregrinationi familian1111 franci– scalium Italiae ad urbem Assisi, quae deinde vulgatae sunt in volumine Francescanesimo italiano contemporaneo. Incontro di tutte le componenti del francescanesimo italiano (Bologna 1976, 254 pp.). Innumerabiles dicendae sunt manifestationes culturales et artisticae huius anni iubilaris, utputa expositiones artis franciscanae, monurnentorum erectiones, certamina picturae et poesiae, ludí scaenici, musicae (etiam quam "pop" aiunt) publici concentus, emissio numismatum necnon cursualium pitlaciorum et ita porro. Quia impossibile est tantorum inceptorum nec bina exempla hic referre, lectorem amandamus ad periodica franciscana informationis seu divulgationis, praesertim San Francesco d'Assisi Patrono d'Italia (Assisi) 56 (1976) n. 5 et sequentes, quorum chronica etiam separatim edita sunt in folio menstruo 750 inscripto et a speciali officio coordinationis celebritatum anniversarii in urbe Assisi diffuso. Celebrationes VII centenarii a morte S. Bonaventurae (1274) claudebantur in oppido natali Bagnoregio diebus 15-16 maii sollemniis religiosis et academicis; horum prínceps fuit acroasis P. Prini, Presenza filosofica di S. Bonaventura. Cf. Acta O.F.M. 95 (1976) 278-280; Conzm. O.F.M.Co11v. 73 (1976) 127s; Osserv. Ronz. 1976 maggio 21, 6. Septimo saeculo expleto a fundatione conventus franciscani de Monteripido in urbe Perugia (1276), ibídem agebatur diebus 12-29 octobris expositio ma– nuscriptorum et incunabulorum quae descripta sunt in opusculo commcmora– tivo: M. Pecugi Fop, La biblioteca di Monteripiclo. Manoscritti e incunaboli (S. Maria degli Angeli 1976, 60 pp., ill.). Annus 750 a morte S. Francisci necnon 300 a nativitate S. Leonardi de Porto Maurizio cumulate celebrabatur in urbe Prato diebus 14-16 maii. De S. Leonardo disseruerunt sociales E. Mariani, S. Gori e L. Doppioni. Cf. Acta O.F.M. 96 (1977) 53s. Commemoratio S. Leonardi agebatur aclhuc apud aedes « Palazzi dei Congressi » urbis Firenze die 25 novembris; acroasim clixit L. Dop– pioni, L'apostolato di S. Leonardo da Porto Maurizio in Firenze.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz