BCCCAP00000000000000000000548
DE EXPLICATIONE MYSTERII, th. 8, n. 97-98 73 poterat, non fuit ante assumptionem. Recte igitur Stus. Augustinus, contra Pelagianos agens, continuo recurrit ad exemplum Christi, ut pro– bet gratiam nobis dari independenter a meritis nostris; Christus enim nullum rneritum habuit ad hoc ut esset Filius Dei Unigenitus. «Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse Salvator, ipse mediator Dei et hominum hamo Christus Jesus; qui hoc ut esset, quibus tandcm suis vel operum vel fidei praccedentibus rneri– tis, natura humana, quae in illo est comparavit? flespondeatur, quaeso: ille hamo ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit? Quod ejus bonum qua– lecumque praecessit? Quid egit ante, quid credidit, quid petivit, ut ad hanc ineffabilem excellentiarn perveniret? ... » (21 •. V. --QUID IGITUR SIT lNCARNATIO. 98. Post ea quae de quidditate myst.erii Incarnationis dicta et de– monstrata sunt, possumus definitionem tradere hujus mysterii, dicendo quod ipsum, passive consideratum, est: Unio rnirahilis ac prorsus singu– laris naturae divinae et hmnanae in unica persona Verbi; quae definitio nunc clare intelligi et declarari potest. Adest et alia definitio hujus mysterii, attendendo scilicet ad ope– rationem qua natura humana tracta est ad ~ubsistentiam personalem Verbi, et est hujusmodi: Operatio divina, qua natura humana assumpta estad esse personale verbi; de hac operatione, quae toti Trinitati com– munis est, pastea recurret sermo specialis, ubi de persona assumente. VI.-DE UNITATE PSYCH0L0GICA CHRISTI. Nostris in diebus non parum disputatur ínter theologos circa unita– tem psychologicam Christi; et quia haec quaestio, tandem aliquando, ad quaestionem de constitutivo formali personae Christi sit reducenda, in hoc loco reponenda etiam videtur. Ut autem statum quaestionis recte intelligas, considerare debes: a) Christus est una tantum pE:rsona, persona scilicet divina, in dua– bus naturis integris et inconfusis subsistens, in natura videlicet divina et in natura humana. b) Christus habuit in unaquaque natura suam propriam lntelligen– tiam, ac proinde intelligentiam divinam et intelligentiam humanam; ex quo satis erui videtur in Christo duplicem conscientiam haberi. c) His non obstantibus, in Christo adest unitas psychologica, vi cu– jus Christus est unus, sibique eodem modo attribuit ea quae ad unam vel quae ad aliam naturam spectant. Hinc exsurgit difficillimum problema: Quomodo explicar! debeat haec Christi unttas psychologica. Duplex sententia. In hac re adsunt, in praesenti, duae solutiones, utl videtur, irreductibiles. (21) Snr;c.. AUGUSTINUS, De praedestinatione sanctorum, lib. 1, c. 16; De Trini– tate. lib. 2, c. 17; De correspt. et grat., c. 11.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz