BCCCAP00000000000000000000548

DE EXPLICATIONE l\'.lYSTERII, th. 8, n. 91-92 quemdam modum substantialem quo natura singularis terminatur, in se clauditur, fitque suppositum (4). «Suppono in rebus creatis, ait Eximius, per emndem omnino ter– minum, seu modwn positivum substantialis naturae, constituí rem per se existentem et omnino incommunicabilem, et consequenter personam vez suppositmn» (5). In hac sententia distinctio realis admittitur inter naturam exis– tentem et personam; nam persona addit supra naturam existentem illum modum substantialem quo constituitur persona. «Tertio suvpono, in rebus creatis per se existere (vel ut clarius id exprimam) perseitatem existendi non convenire naturae formaliter per se ipsam seu per existentiam suam, sei per aliquid. rea.le, et in re ipsa ab illa et ab ejus existentia distinctum ... » (6). Sed quia Suarezius non admittit distinctionem realero inter exis– tenti'.i.m et essentiam, resultat quod ille modus substantialis adven!t :iatura,e jam constitutae in suo esse substantiaii, quod, uti opportune animadvertit el. Billot. faciliorem ansam praebet suis contra.dictoribus, redditque Suarezii sententiam valde vulnerabilem. Applicatio ad praesens mysterium.- Suarezius dicit humanitatem Christi non ess-e personam quia non habet illum modum substantialem quo natura constituitur in ratione personae; loco illius adest alter mo– dus substantialis, modus nempe unionis, qua mediante, humanitas Verbo copulatur et ad ejus hypostasim pertinet. 92. Sententia Cajetani.-Iste, utpote bonus thomista, distinctionem r-ealem admittit ínter essentiam et existentiam, et constitutivum for– m:al-e personae r-eponendum censet in quadam realitate positiva, quae est aliquis modus substantialis, terminus naturae, terminus purus; iste modus substantialis est quid intermedium inter essentiam et existen– tiam; advenit essentiae, et cst causa exigitiva «tau» esse existentiae; unde s-ecundum Cajetanum hypostasis constituitur per naturam indí– viduam et modum illum substantialem; existentia non pertinet ad per– sonalitatem nisi in quantum impossibile est ut aliqua persona non ha– beat suam propriam existentiam (7). Applicando hanc doctrinam ad praesens mysterium Jncarnationis.– Dicit Cajetanus quod Verbum, naturae humanae in tempore adve– niens, supplet in ista modum illum substantialem quo alias completur et fit suppositum sui proprii ess-e susc-eptivum. (4) SUAREZ, Metaphys., disp_ 34, sect. 1-2, n. 9 sqs.: De lncarnatione, d!sp. 11, sect. 3; DE Luao, De Jncarnatione, dlsp. 12, sect. 1, n. 1-4; VASQUEZ, in Summa. III, q, 4, a. 2, disp. 31. (6) SUAREZ, De lncarnatione, d!sp. 11, sect. 3. (6) !bid. . (7) CAJETANUS, in III, q. 4, a. 2; BAÑEZ, in I, q. 3. ª· 6; FEnRARIENSIS, in s_um,.. ma Cont. Gent., lib. 4, c. 43: HuaoN, De Incarnatione, pag_ 360 sqs.: H. GAzZANAGA. De fonnnli constitutivo personae iuxta Caietanum. in Greg., 27 ( 1946), 319-326; F. p'_ MuÑrz, El constitutivo formal de la persona creada en la tradición tomista, in ClenTom., 68 (1945), 5-89; G. FRAILE, El c071S• titutivo formal de la persona humana según Capreolo, ln CienTom., C7 (1944), 129-199; D. MINGOJA, De unione hypostatica, Catanae, 1926.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz